Latin
69.5 to 69.8
Conrad Gessner, De chirurgia 69.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus uerò sexta, ijs non in totum sentiendi mouendique facul tas (in manibus) perit: quippe primae brachij partes illaesae seruantur. Id uerò mul tò magis, si septima spinae uertebra fuerit affecta. Octauae uertebrae affectus perquàm exiguam: hac uerò inferiorum nullam penitus noxam manibus inducere possunt. Maximam uerò noxam ex laesa hac uertebra sentiunt, thorax, &reliquę partes inferiores. Itaque nisi hoc pacto ex anatomia, neruorum ad singulas partes uenientium principia didiceris, perquàm difficilè earum uel sensum, uel motum deperditum curabis, restituesue. Porrò humorem peccantem, ac paralysin committentem deprehendes ex proprijs cuiusque humoris notis. Causas uerò ex ternas seu euidentes facilè cognosces ex relatu &iudicio laborantis. Iudicia seu praesagia paralysis. PRaesagire ac iudicare de paralysi, à quacunque occasione ortum duxerit, deque omnibus neruorum affectibus, quòd aegrè admodùm sanabiles sunt. Nerui enim ipsi pauco admodùm natiuo calore participant, qui curationis mem brorum opifex est, &causa effectrix potissima. Proindè uerissimum etiam est, quod uulgò dici solet, nempe paralysis in sensibus perquàm difficile curari. hi enim natiuo calore (qui robur est facultatis nos guberantis) propemodùm sunt destituti. Quod Hippocrates his uerbis expressit: Senibus parùm calidi innati inest. Quam sententiam ueram esse testatur Galenus, siue quis ad qualitatem ser monem referat, siue ad substantiam. Tremor &febris si paralysi superuerint, bonum: febres nanque neruorum resolutionibus (uti &conuulsionibus ex repletione) adueniente, partim quidem superfluam dissoluunt humiditatem, partim uerò, concoquunt frigiditatem, quae duae sunt medicis, in curanda paralysi (uti &spasmo ex plenitudine) remediorum intentiones. Adhaec paralysis, quae ab ictu bys ictu, uel casu non uehementer neruos atterente, contundentemue excicata est, cu rationem interdum recipit, ut contigit illi Pausaniae Syrosophistae, cuius meminit Galenus in fine libri tertij de affectorum locorum notitia. Cùm enim Roman aliquando uenisset, dum per uiam duceretur, uehiculo excidit, atque in dors initio laesus est: unde secundum duos minores sinistrae manus digitos, atque m dij partem mediam, sensum in primis quidem difficilem habuit, postea malè cu rantibus medicis, sensum omnino amisit.