# De chirurgia 70-2

Conrad Gessner, De chirurgia, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/70-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/70-2

mos nullam in suis scriptis eiusmodi inunctionis spinae mentionem fecisse, cum uix aliud tam praestans auxilium inueniri aut excogitari possit, ad uitae substantiam conseruandam. Nouisti nanque satis (opinor) ex anatome, spinam dorsi in homine esse ueluti carinam nauis, & fundamentum reliquorum ossium, imò uerò & principium. Nosti praeterea, sub hac, ueluti solido quodam propugnaculo & muro tutissimo, dorsalem ipsam medullam conditam esse, quę cerebri quidem germen est & explantatio, duorumque corporis neruorum principium: per quos uelut internuntios corpus uniuersum transumit, primum quidem & maximè motum, cum hoc autem etiam & sensum. Adde quòd in spondylis dorsi (qui spinam ipsam constituunt) mira natura prouidentia efformata sunt quaedam subtilia foramina, per quae uasa, spiritum, & sanguinem deferentia (uenae inquam & arteriae) intrò quidem: foras uerò nerui ipsi, sensum & motum in corpus uniuersum comportantes, feruntur. Quo fit, ut spina ipsa sit ueluti pla tea, seu uia quaedam publica, non modò neruorum, sed & uenarum & arteriarum. Proindè & spirituum ac uirtutum. Adhęc, non ignoras magnam ipsam uenam concauam dictam, itidem & arteriam aortam uulgò nuncupatam, iuxta spinam ipsam totam reptare, sed & partium spiritalium est ueluti substerniculum, & (ut quispiam dixerit) ueluti lectus aliquis. Atque (ut Mesue inquit) medullam continet uerae* humiditatis. Multas ergo easdemque bonas, atque effatu dignas intentiones cumulabis, ex inunctione ipsius dorsalis spinae, quam ueteres ipsi tum medici tum philosophi, uel prorsus ignorantes neglexerunt, uel eam nobis inuiderunt, cùm ne uerbum quidem in eorum monimentis de ea scri ptum inueniatur, ut Mesue testatus est. Porrò liquoris illius tam eximij, atque ad tam multa utilis compositio & conficiendi ratio apud praefatum authorem talis est. Recipe „ myrrhae electae, aloes hepaticae, spicae nardi, sanguinis draconis, thuris, mumiae, „ opobalsami, bdellij, carpobalsami, ammoniaci, sarco collae, croci, mastiches, „ gummi Arabici, styracis liquidae lana drach. duas: ladani electi, succi castorei, „ ana drachmas duas semis. muschi drach. semis. terebinthinae optimae ad pondus, omnium: puluerizanda puluerizentur, & omnia misceantur cum terebinthina, „ reponanturque in furnibulo seu distillatorio, quod alambicum uocant, & illa ingeniose ac lento igne ut decet distillentur: liquorem autem per distillationem sublimatum, uase uitreo forti excipe. Hic liquor proximè accedit ad uerum suc cum balsami. Guido à Cauliaco quandoque huic pretioso liquori addebat her bas dicatas paralysi, & tum generosius atque efficacius multò (ut ipse testatur) experiebatur auxilium. De syncope ex vulnere. CYncope (definitore Galeno libro duodecimo Therapeutices) est praeceps Duirium lapsus qui immoderatas euacuationes, ingentes dolores, uigilias,

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
