Latin
70.1 to 70.4
Conrad Gessner, De chirurgia 70.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
principiorum intemperiem, atque animi uehementes affectus, sequi consueuit, Ea autem syncope, quae in uulneribus accidit, magna ex parte creatur, uel ex immodica sanguinis profusione, uel ex uehementi dolore. Hanc proximam esse co gnosces, tum ex arteriarum pulsu elanguescente ac deficiente, tum ex pallido uultus colore, tum ex motu totius corporis ignauo, ac difficili, sed praesertim palpebrarum &partium extremarum, tanquàm illis erigendis, aut attollendis non possit uirtus motrix sufficere: sed &frigidi, circa collum maximè, &faciem, sudores, syncopen iam pulsare fores testantur, symptoma sane minimè negligendum. Quandoquidem celeriter interdum hominem rapit, estque quasi uia ad mortem, imò (ut uulgò dici solet) est ueluti quaedam parua mors. Proinde summa cura adnitendum est, ne in hoc tam periculosum symptoma uulneratus inci dat. Ergo laborantem quibus poteris modis consolator. Hominum turbam ne suo anhelitu conclaue nimis excalfaciant, &laborantem sua praesentia deterreant, procul arceto. Sed &antequàm ea prematur qui uulneratus est, panis frustulum, uino optimo, aquae rosaceae momento, diluto, illi sugendum exhibeto: atque etiam ut ex uino ipso modicum bibat, ipse iubeto. Vinum nanque omnibus syncope uexatis utile est, ut libro duodecimo Therapeutices his uerbis Gale„ nus annotauit: Vinum tamen quod &calidum natura sit, &deductionem in cor „pus promoueat, omnibus quos syncope malè habet, offerre conueniet. Constat „autem ex uinis ea deligenda esse, quae &flauo sunt colore, &substantia tenui, &„aetate uetera. Talia nimirum &boni odoris continuò fuerint. Caeterùm amara prae uetustate uina ne sunto. Porrò si iam syncope, qui uulnus accepit, uexetur, eius faciem aqua rosacea, uel frigida, uel utriusque mistura, adiecto etiamnum aceti (si placet) momento irrorabis, ac etiam ipsa ualidè in illam, laborantis faciem dico, proijcies: aut saltem naribus aquam rosaceam &acetum admouebis, ut scilicet suaui eorum odore, animam illorum recrees. Pilos, nasum, &aures uellito, extrema fricato, alapis illorum genas caedito, &proprio nomine alta uoce illos uocato, ac caetera fa cito, quae in hoc symptomate medici fieri praecipiunt. De desipientia seu delirio accidente in vulneribus.