# De chirurgia 70.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 70.5 to 70.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/70.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/70.5

Mne delirium (ut Galenus ait libro quinto de symptomatum causis) deprauatus est principis facultatis motus, à prauis succis aut cerebri intempe rie ortum habens. Interpreti Auicennae alienatio dicitur. Porrò tametsi eiusmo di desipientiae, seu mentis alienationes, symptomata sint modò primogenia, id est, primario ac proprio cerebri affectu euenientia, modò secundaria, hoc est, ce rebro compatiendi societate, seu (ut dici solet) per consensum laborante. Hic tamen nunc de solo eo delirio, quod consortij lege, seu perconsensum accidit in uulneribus & percussionibus articulorum, sermonem faciemus. Talia nanque uulnera (ut superius diximus) doloris, uigiliarum conuulsionis & delirij pericu lum afferunt. Caeterùm eiusmodi symptomatis (delirij inquam in cacoëthis uul neribus euenientis) generatio persimilis est ei, quae per suffusiones oculorum ac cidit, à uentriculi dispositionibus ortum trahentes, ut Galeno uisum est libro tertio de locis affectis. Quemadmodum enim uentriculus, cerebro suas affectiones compatiendi quadam societate transmittit, idque propter neruorum à cere bro, ad os uentriculi descendentium magnitudinem: per quos etiam sensus huic particulae, quàm ulli reliquarum corporis partium acutior est. Ita quoque neruo sis partibus inflammatis, cerebro noxa promptissimè communicatur, atque ex illis promptius, quàm ex alijs quibusuis partibus delirium superuenire solet, idque ascendente ad caput interdum per continuas partes, solo calore: interdum uerò sp ritu uaporoso uel fumoso aut fuliginoso. Hęc autem omnia quę sic delirium aut phre nitidem inducunt, siccandi pollent facultate Auicennae: quippe quae multo eodemque acri calore participent. Quo fit ut delirantes irrequieto ferè motu agitentur. Vnde Galenus libro decimotertio Therapeutices ad huc modum ait: Ergo cùm humor, qui in capite redundat, frigidus est, insensibilitas, immobilitasque ho minem opprimunt: Cùm calidus est, perpetuus potius motus, una cum rationis "noxa. Accidit enim (ueluti demonstratum in libris de his est) ex frigore, segnitia: , ex calore, immodicus motus: ex humoris uerò uitio, dementia. Delirij ex vulnere curatio.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
