# De chirurgia 71-2

Conrad Gessner, De chirurgia, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/71-2

Specialis praecipuaque intentio curadi uul neris in carne accepti una est itidem & caeteri, qui hac de re scripserunt. Quod autem ad chirurgum attinet, le sae particulae dolor ex toto (si fieri potest) sedandus est. Vtile est etiam alapis genas laborantis percutere, ut ipse ad mentem seu ratiocinandi facultatem redeat. Galenus libro decimotertio Therapeutices caput delirantium in principio perfundendum esse oxyrhodino pulchrè nos admonuit. Vapores enim & humores à capite tunc repellendi sunt. Cùm uerò in summo incremento sunt deliria, perfusiones ex papauerum capitibus (consilio eiusdem) applicabimus. Odo rem quoque ex rebus frigidis naribus obijciemus: ac nares ipsas intus, uel frontem ex similibus medicamentis illinemus. Quippe sopire (inquit) ac stupefacere principem facultatem oportet: cerebrum scilicet, quod supra modum incaluit, refrigerando. Sanitati magna ex parte restituuntur Auicennae, qui per dies aliquot radicem bryonię, id est, uitis albae, uel bibunt sex liquore aliquo refrigerante & humectante) uel cum cibo quopiam eius saporem obtundente comedunt. Caeterùm de pruritu, duritie atque impotentia laesae particulae quae interdùm uulneratis accidunt, suo loco alibi dicetur. De vulnere in carne accepto & eius differentijs.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
