Latin
71.10 to 71.12
Conrad Gessner, De chirurgia 71.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Diductorum igitur labrorum coitionem seu agglutinationem praecedit necessario ipsorum coniunctio, atque in idem ad ductio. Idem omnino sentit de hac re Razes, quod &Galenus: usus tamen com munis obtinuit, ut recentibus huiusmodi uuineribus oui candidum (quod albumen uocant) aliquandiu agitatum, &leui stupa exceptum admoueatur. Nec ab re profectò, cùm &sanguinis profluuium supprimat, dolorem sedet, refrige ret, &phlegmonas fieri prohibeat, non solùm in oculis, sed &in omnibus locis exulceratis, ut Galenus est author libro undecimo de simplicium medicamentorum facultatibus. Ante omnia uerò cauendum est, ne dolor incidat. Quando quidem dolor (ut iam saepe dictum est) &fluxionem proritat, &phlegmonem excitat. Quomodò autem dolorem sedare oporteat, in praecedentibus satis est explicatum. Porrò eiusmodi oui candidus liquor ante tertium diem amoueri non debet. Nam ut Galenus ait, parua uulnera eiusmodi naturę sunt, ut post orarum adductionem &commissionem, seu coniunctionem unius diei, aut duorum dierum spatium adhuc requirant, quò proba fiat unio &agglutinatio. Quòd si uul nus hoc pacto non agglutinetur, curandum erit, ut in sequentibus paulò post di cetur. De vulnere magno, percußim diuiso in summo residente, hoc est, superficiali, &minimè profundo, in quo non sola sufficit deligatura ad oras ipsius applicandas, &coniungendas. CIuulnus in superficie corporis acceptum, ad tantam magnitudinem percusUsim, cęsimume diuisum est, ut sola deligatura orae ipsius nec adduci nec committi ed by (Hippocra. Quid uul. sim plex &quae sit eius curandi ratio. Vulnus non simplex. Vulnus simplex postulat tantum agglu tinationem. Galenus. Qui candidum, quare uulneribus admoueatur. Lib. 3. The.