Latin
72.1 to 72.4
Conrad Gessner, De chirurgia 72.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
possint: sutura aut fibulis (quas Gracè ἀγκτῆρας uocant) eas ipsas disiunctas oras adducendas, &coniungendas esse, praecepit Galenus libro tertio methodi me dendi. Atque hac sola partium dissidentium coniunctione uulnus glutinatur. Apud recentiores tamen chirurgos ferè omnes inualuit consuetudo, ut his uulneribus apponatur puluis ruber, quem incarnatiuum &conseruatiuum uocant. Recipit autem partes duas thuris, &saguinis draconis partem unam. Albucasis addit tres partes calcis uiuae. Cuius sententiae suffragatur &Lanfrancus. Guido autem loco calcis uiuae, bolum Armenam adijcit. Haly Abbas uerò santalos ap posuit. Sunt qui puluerem hunc rubrum appellatum, labiorum uulneris agglutinatiuum &suturae conseruatiuum, hoc modo componunt. Recipe boli Armenę, terrae sigillatae, singulorum drach. sex, thuris, mastiches, sarcocollae, singulorum drachmas duas semis, myrrhae, aloës, singulorum drachmam unam semis tragachanthi pisti, sanguinis draconis, singulorum drachmam unam, farinae hor dei, farinae fabarum, singulorum drachmam semis. Sed interim summoperè cauendum est, ne uel pilus, uel oleum, uel quippiam aliud in medio adductorum la brorum uulneris interuenerit. Nam tunc eiusmodi uulnus sola dissidentium par tium coniunctione glutinari non potest. Haec enim quae sic interiacent, iam unionem dispescunt, &earum quae compulandae sunt, partium, coalitum impediunt. Ex praedictis autem singula, tum oui candido liquore agitari possunt, donec in corpus unum coeant, quòd glutinis instar lentescat. Postea uerò stupis leuibus excipiendum erit medicamentum, &ita uulneri admouendum: supra quod &aliae stupae solo oui albo imbutae, &intra pannum lineum eodem madefactum li quore, inuolutae, apponendae sunt. Sed &supra uulnus nulla alia intercedente materia, pannus aliquis tenuis, praedicto imbutus liquore, admoueri debet, ne sci licet dum remouentur stupae, suturae iam factae puncta abrumpant, aut dilacerent. Quòd si loca circum uulnus adiacentia, rosaceo inungerentur, factum benè exi stimauerim. Hoc pacto enim laesam particulam à dolore &inflammatione uindicabis. Qualis aut sutura aut deligatura, quales item puluilli ex eiusmodistupis facti, hisce uulneribus percussim caesimus in superficie acceptis, atque in conspectu apparentibus conueniant, &quo pacto fieri debeant, in praecedentibus abun dè satis dictum est.