Latin
72.10 to 72.14
Conrad Gessner, De chirurgia 72.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
Tum causam subijciens, ait: Nam siccum sano uicinius est, humidum uerò, non sano. Hinc Arnaldus dicere solebat, quòd cruenta &recentia uulnera, aqua ardente (quam &aquam uitae nuncupant) abluta, celerrimè ad sanitatem perducuntur: quippe quae insigniter desiccet. Post hanc autem ablutionem quidam infra scri ptum puluerem (qui in hoc casu magnae est efficaciae) uulneri inspergunt. Recipe myrrhae drachmas tres, aloës hepaticae drachmas quatuor, thuris drachmas duas, misce &fiat puluis. Sunt qui post amotionem primi apparatus, emplastra &unguenta admouent, quae in promptu ad hanc rem parata habent, ac statim stu pas superponunt. Galenus autem in re proposita, plurimi facit emplastrum, quod nigrum appellauit: Auicenna uerò unguentum de lino, quod tamen magis dica tum est carni regignendae, quàm agglutinationi labiorum uulneris. Guido à Cauliaco in hac re uti consueuerat unguento, quod constat praedicto puluere rubro, remisso cum terebinthina lota. Quidam uerò terebinthinam ipsam, cum praedicto puluere commistam, &(ut dicunt) incorporatam, statim per initia cruentorum uulnerum admouent, atque in diem quartum relinquunt. Hęc enim oras uul neris coire facit, &suturam eo nomine conseruat. Sed horum omnium atque alio rum multorum ad hanc rem pertinentium formulę &compositiones, in antido tario describentur. De vulnere profundo &occulto, sine amißione substantiae in carne accepto, VVinus in profundum penetrans &reconditum, subindè sutura, &decenti ligatura curationem recipit. Si autem hoc modo curari non possit, uel scilicet quia partes quae disiunctae sunt, exactè ad imum usque (ob nimiam diuisionis profunditatem) sibi coniungi non possint, uel potius quia in fundo collecta sit sanies, aut pus, cui nullus patet effluxus, ipsum per effluxionem, Galeni consi lium sequuti, curabimus. Ipsam uerò effluxionem tum ex eiusdem, tum ex con trarij loci diuisione &situ, seu figura partis accommoda amoliemur. Porrò situm partim uulneratae accommodum, seu congruam positionis figuram intel ligimus, quando plagae hiatus quem orificium uocant, semper deorsum spectat, fundum uerò sursum, ita ut sanies ex ipso uulnere prona &liberè effluat. Itaque si uulneris figura non ad superiora extenditur, sed ad ima uergit, nec sutura, nec fibulis, nec deligatura, partes disiunctae omni ex parte adamussim committi, ac sibi applicari possint, atque in profundo sistatur sanies: nisi prius ad effluxum ipsius uitiati humoris feceris sectionem, nihil unquàm proficies, siue carnem ge nerare, siue agglutinare uolueris.