Latin
Caput V
Conrad Gessner, De chirurgia 73
Unproofread scanNot analysed yet
Emplastrum nigrum Vulnus quando per effluxiones curandum. Sectio in parte opposita quando facion Sinus in femo re curatus, citra ullam ex ad uerso sectionem. Brunus. Guido. Vera Hippocraticaque methodus sanandi caui ulceris. Duę indicatio nes uniuersa les proponun tur in curando cauo uulnere Lib. 3. Ther. Quatuor ind cationes parti culares in cu rando cauo uulnere proponuntur. nem consisteret: iussit molle ceruical popliti laborantis subijci, ut inferiorem fitum haberet inguen quàm genu. Hac igitur conueniente positionis figura in laesa parte seruata, facilè per os, ichores, &purulenta colluuies, elabebantur &effluebant. Idem quoque &in brachio fieri potest. Quandoquidem si os uulneris ad partem superiorem uergat, ita brachium collocandum erit, ut ipsum orificium deorsum spectet. Atque tum sine alia facta ex aduerso sectione, uulnus poterit ad sanitatem perduci. Non secus quidem ac si os propè cubitum esset, uulnere in superiora tendente. Quòd si hac conuenienti situs figura, particula lęsa col locari non possit, nec ex uulnere ipso sanies elabi: ex aduerso sectio molienda erit. Quod &hac sententia iterum Galenus confirmauit circa finem libri tertij methodi medendi. Si uulnus (inquit) cauitatem altè reconditam, sub cute ha bet, consyderare oportet, utrùm ea in superiore parte sit, ita ut sanies ex ea prona effluat: an in inferiore, sic ut illic sistatur. Eius igitur cui effluxus patet, eadem quę aliorum curatio est. Cui uerò non est, huic ipsi moliamur effluxum oportet. Eius autem effluxus moliendi) duplex ratio est, Cubi exprimente deligatura nihil promouemus) aliâs tota cauitate desecta, aliâs in fundo tantum aperta. Qua do uerò harum alterutra sit ineunda docebit tum locorum ipsorum natura, tum uerò ulceris magnitudo. Si nanque ea loca ipsa dubiam seu fallacem ac pericu losam) sectionem faciant, &ulcus magnum fuerit, in fundo aperire magis expedit. Sin contra se habeant, praescindere seu diuidere praestat. Deligatio uerò eius incipiat quidem (ut dictum est) supernè, finiatur infrà, ubi scilicet patet effluxus Hactenus Galenus. Caeterum in tali diuisione quae ex aduerso fit, Brunus syphunculos, hoc est, tubos, siue turundas concauas (quas cannulatas uocant) ex utraque parte imponit. Guido uerò dum hanc moliebatur sectionem, solebat uti setone (ut uocant) quia melius (inquit) sordes detergit, &totum pertransit spatium, minoremque infert dolorem. Ipsum autem intromissorio ad formam acus fa cto immittebat, uel hastulam ligneam in cauum uulneris imponebat, &super eam tutius sectionem faciebat. Deindè sectione facta, mundificatiuum aliquod medicamentum leui stupa, aut panno exceptum superponebat, quod bis in die mutabat. De cauo vulnere, cum amißione substantiae cutis vtriusque &carnis subiectae tantùm, non etiam oßis.