# De chirurgia 73.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 73.5 to 73.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/73.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/73.5

Itaque prima sanandi caui uulneris indicatio, nobis insinuat, carnem eadem specie cum ea quae perijt, regignendam esse. Impleri enim non poterit quod cauum est (ut prima curandi indicatio uniuersalis postulat) nisi substantia omnino similis ei quae perijt, regignatur. Atqui carnis gignendae materia sanguis est: opifex uerò seu effectrix causa, ipsa natura. Verùm non satis est sanguinem dixisse, nisi etiam & bonum (inquit Galenus) addiderimus. Erit autem sanguis qui influit, & ex quo regignenda caro primordium habet, bonus, si nec qualitate nec quantitate uitiosus fuerit. Sed nec satis etiam hoc loco fuerit naturam dixisse, nisi etiam quorum natura sit adiectum, & ubi. Constat autem quod subiectorum corporum, quibus superinduci caro debet, natura ipsa gignendae carnis opifex est. Porrò rationem opificis habere non poterit natura subiectarum particularum, quibus deficiens caro restituenda est, nisi iustum & minimè uitiatum calidi, frigidi, humidi ac sicci temperamentum obtineat. Siquidem ex horum tem peratura, cuiusque corporis natura consistit. In omni igitur cauo uulnere, duo illa primum consyderanda sunt: nempe quod subiectum est, iusta ne temperie sit, id est, an secundum naturam se habeat. Et praeterea sanguis qui influit, bonum ne an modicus sit. Fingamus igitur & sanam esse partem subiectam, & sanguinis (qui gignendae carnis materia est) confluxum citra ullum, uel in quantitate uel qualitate uitium. lis sanè ita se habentibus, nihil est praeterea quòd obstet, quò minus prima carnis generatio prosperè contingat, idque nullius externi medicamenti ope. Quippe causis ambabus unde nascitur praesentibus, nulloque extrinsecus quod impediat, obstante, non potest prohiberi carnis generatio. Verùm in ipsa primae carnis generatione duplex (ut Galenus ait) prouenire excre mentum necesse est: alterum quidem crassius, alterum uerò tenuius. Quod & in omni qualitatis alimenti mutatione contingere solet. Hoc autem (tenuius in quam) in ulceribus recentibus, quae hic uulnera appellamus, Latinis sanies, Grae cis ichor nominatur. Illud uerò (quod crassum est scilicet) nobis sordes dicitur Ac ex tenui quidem excremento uulnus humidum redditur, ex crasso sordidum. Eoque duplicibus medicamentis eget: utique ut humidum est, siccantibus: ut sor didum expurgantibus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
