# De chirurgia 74.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 74.1 to 74.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/74.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/74.1

Thus in quibus tum natu ris tum uulne ribus carnem producat. Tertia indica tio curandi uu neris caui. Lib. 3. meth absumens prohibebit. Itaque praesenti negotio aptissima sunt thuris lachryma, & hordeacea & fabacea, & erui farina, & iris, & aristolochia, & cadmia, & panax, & pompholix quae uulgò tutia dicitur. Omnia uerò hęc tum maioris minorisque discrimine inter se dissident: tum alia eorum simplices qualitates uincentes habent, alia compositas. Siquidem aristolochia & panax, tum caeteris plus siccant, tum na tura magis calent: hordeacea fabarumque farina, multò his minus siccant, nec ullum calorem obtinent. Thus modicè calet, minus tamen illis siccat: adeò ut quas dam corporum naturas omninò non siccet. Erui farina & iris, horum atque aristo „ lochiae & panacis, medium locum tenent. Secunda indicatio curandi uulneris caui, quae (ut suprà dictum est) tum ex cor poris totius, tum ex particulae laborantis temperamento sumitur, insinuat nobis medicamenta uel calidiora, uel frigidiora, uel humidiora, uel sicciora ipsi uul neri esse admouenda: nempe pro natura ac temperamento, & totius, & afflictae particulae. Scire nanque licet (ut Galenus ait) duas esse primarium indicationum differentias, quarum una ab eo, quod secundum naturam se habet: altera uerò ab eo quod praeter naturam est, sumitur. Porrò quod secundum naturam se habet sui custodiam indicat, & propterea quae similia sui sint, postulat. Quod uerò prę ter naturam est, sui ablationem desyderat: proinde & contraria requirit. Perit enim quidque in contrarium, & à contrario. Igitur uulnus quidem (quia pręter naturam est) quo est humidius, eo sanè medicamento, quod magis siccet, indiget. Corporis uerò natura (propterea quòd secundum naturam est) quanto est humidior, tanto quod minus siccet, medicamentum postulat. Proinde si qua sunt in diuersis corporibus uulnera ulceraue, quibus par adsit humiditas: quod in sicciore corporis temperamento consistit, utique magis siccari postulat: quod in humidiore, hoc sanè minus quo natura (inquit Galenus) naturae interest. Si quidem productam carnem, ei quae praefuit, similem esse oportet. Vbi igitur pristina siccior fuit, nouellam quoque sicciorem fieri conueniet. Quare uberius haec siccari postulat: quantoque magis sicca fuerit, tanto quod admouetur medicamentum, magis siccam facultatem habere debebit. At in humidiore natura, tanto rursum ijs quae minus siccent, medicamentis est opus, quanto caro ipsa minus est sicca.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
