Latin
74.9 to 74.13
Conrad Gessner, De chirurgia 74.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Danda igitur opera est, ut medicamenta excessui Lipsius ambientis occurrant. Ideoque Hippocrates: In calidioribus anni temporibus ijs, quibus frigidior facultas sit, medicamentis utitur, calidioribus per frigidiora. Adeò (inquit) perpetuò uerum est illud theorema: Quę secudum naturam sunt similium sibi, indicatiua sunt: quae praeter naturam contrariorum, si modò saltem illa seruari, haec summoueri desyderant. Porrò ambientis nomine hoc loco, &praesentes status seu anni tempora, &etiam regiones, cum Galen. intelligimus. Quarta indicatio particularis in sanando cauo uulnere obseruanda, sumitur (ut superius dictum est) à contrarietate indicationum: non quidem earum quae in diuersis temporibus perficiuntur, sed earum quae in uno eodemque tempore ipsi us curationis subinde offeruntur. Vt exempli gratia, si aegri temperamentum iu sto sit humidius: particula uerò ipsa quae laborat, siccior: aut contrà, quod haec sit humidior, &totius temperamentum siccius. Pari modo in calore &frigore, quòd contrario temperamento sit pars cum toto. Diuersa sanè in his est ea quae à patiente particula accipitur indicatio, ab ea quae ex aegri sumitur natura. Itaque haec particularis indicatio, quam quartam in ordine posuimus, insinuat nobis medicamenta uel humidiora uel sicciora, uel calidiora uel frigidiora, aut prout res postulabit, media ac temperata deligenda esse, quae ipsi uulneri admoueantur. Statuamus igitur clarioris doctrinae gratia totum corporis laborantis tem peramentum humidius esse, eoque medicamenta desyderare quae minus siccent: ipsam uerò aegram particulam ex earum numero esse, quae sicciores sint, qualia sunt ea quae minus carnosa conspiciuntur: Cuius generis sunt, quae circa digitos &articulos habentur: praeterea quae circa aures &nasum, oculos &dentes sunt: ac ut semel dicam, ubi crebrae cartilagines &membranulae, &ligamenta, &nerui sunt: adeps uerò &caro, uel omnino nulla est, uel per quàm exigua. In hac siquidem hypothesi, si quanto aegri temperamentum iusto est humidius, tanto particula iusto sit siccior, nec adijciendum, nec detrahendum pharmaco quicquam est, sed tale adhibendum, quale si ulcus uulnusue, in medij temperamenti particula consisteret. Sin siccior debito particula fuerit, quàm corporis temperamen tum iusto est humidius, utique in tantum intendi siccitatem medicamenti conue niet, quantum particulae temperamentum, totius temperamentum excedit.