Latin
75.1 to 75.4
Conrad Gessner, De chirurgia 75.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta indica tio curandi uulneris cauiHypothesis ex lib. 3. therap. Epilogus prae cedentium παροιμία. Praxis com munis. Methodus inducendae ciea tricis. Curis eadem specie cum ea quae periit re gigni non potest. Lib. 3. metho di medendi. Epuloticorum facultas. Tres gradus tura meditatus sit oportet, quisquis commodè &ex arte sanare uulnus eiusmo di studet: uerumetiam diligenter speculationem omnem de medicamentis didicisse, tum sicci humidique corporum temperamenti notas callere. Adhaec tum ambientis temperies (quae utique tum ad praesentes status, seu anni tempora, tum ue rò regiones extenditur) tum partium naturae, tum indicationum inter se pugnantium contrarietas, eidem consyderanda sunt. Verum enim uero Thessalus &ple rique alij medici qui etiam illum hodie imitantur, ista quidem nec inquirunt, nec norunt. Sed iuxta prouerbium, mali sutoris modo, uno calopodio omnes cal ceant, nullo naturarum aut partium, aut id genus aliorum facto discrimine. Caeterùm apud recentiores chirurgos in curando hoc uulnere, communis hic mo dus obseruari solet. Stata iam sanguinis profusione &parte affecta, ab inflammatione &dolore uindicata, uino calente uulnus abluitur: mox ipso perluto ac desiccato, puluis aliquis carnem regenerans, aut unguentum aliquod sarcoticum admouetur. Itaque linamenta ijs sarcoticis (quorum libro sexto abundè meminimus) imbuta aut conspersa, in sinum uulneris demittuntur. Post hęc stupae aridae, uel quae uino maduerint, superponuntur. Ac demum quae medicamenta approbè continere possit deligatura adhibetur: atque aestate bis, hyeme semel duntaxat, auxilia eiusmodi permutantur. Porrò eiusmodi medicamina, quae uulnerum atque ulcerum cauitates implent, mediocriter citraque morsum abstergentia sunt, ut libro quinto simplicium medicamentorum Galenus annotauit. De vulnere impleto, siue aequali. Cap. VII. AETERVM ubi uulnus purgatum impletumque carne fuerit, aequale tunc siue aequabile, latum, planum, atque impletum nominatur. Hoc autem cicatrice tantum induci postulat. Porrò ut ad cicatricem perducatur, amissam cuticulam, quam epidermida Grae ce uocauimus, desyderat. Hanc igitur tum regignere, tum sibi unire oportet. Verùm cum ex semine ortum habeat cutis, talis omnino, qualis erat quae perijt, prorsus regigni non potest: simile quiddam tamen cuti, &quod eius officium suppleat, restitui potest: non tamen planè cutis.