# De chirurgia 75.13

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/75.13

Crassiores uerò & iam inueteratae reparantur oleo balsamite apposito, uel radice cucumeris syluestris (quem asininum uocant) trita & apposita. Quod si his aut similibus non tollantur, id totum quod supereminet atque excrescit, cultro rasorio rescindendum est, uel cauterio amouendum. Crustam uerò resolues admoto gallinae aut anatis adipe, uel etiam ma stiche. Haec quidem in ijs agenda censent recentiores chirurgi. Verùm Cornelius Celsus stultum esse existimat, si uel excreuit cicatrix, uel concaua est, decoris causa rursus & dolorem & medicinam sustinere. Alioqui, ait, res utrique succurri patitur. Siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones hae, quae corpus exedunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
