# De chirurgia 76-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/76-2

Cap. VIII. VLNVS quod hypersarcosin, id est, supercrescentem carnem habet, morbus est ex eo genere, quod in quantitate magnitudinue partium spectatur, quemadmodum & cauitas erat, de qua paulò antè egimus. ergo ueluti uulnus cauum, non unum est uitium: sed pariter cauitas & uulnus. Ita uulnus aut ulcus, quod supercrescentem carnem habet, non unus est morbus, sed simul caro supercrescens, & uulnus ulcusue. Prior morbus, qui instrumentarius est, (nempe magnitudo quae praeter naturam est) primam indicationem (quae ueluti meta est inueniendorum remediorum) nobis insinuat: ipsius scilicet exuberantis, & praeter naturae modum excrescentis ablationem. Alter uerò morbus qui communis est (nempe soluta unitio) coniunctionem indicat. Porrò ipsa agglutinatio seu dissidentium coniunctio, uti & carnis generatio, naturae quidem opera, ut prius diximus, perficitur. At supercrescentis carnis detractio, nullum quidem, inquit Galenus, naturae opus est, sed solis medicamentis, seu medicamentorum ope perficitur, quae uehemen ter exsiccent & natura acria sint: cuiusmodi sunt atramentum sutorium, quod Graecis chalcanthum dicitur: chalcitis seu uitreolum, spongia, radix asphodelorum, hermodactyli, stupae minutim incisae, linamenta è panniculo carpta, mu ria acriori imbuta & resiccata: unguentum uiride, & id genus alia tum simplicia tum composita, quae ex libro sexto sunt requirenda. Caeterùm id unum sem per fideli memoria obseruandum moneo: nempe pro diuersis corporum & par tium temperamentis, uarianda esse remedia. Eadem enim medicamenta quibusdam naturis carnem excrescentem insumunt, alijs uerò cicatricem inducunt, alijs solum glutinatorio minus praestant. Eiusmodi nanque medicamenta, quae carnem minuunt (septica Graecis, impropria quidem appellatione dicuntur) proxima sunt, tum ijs quae ualenter detergunt, tum ijs quae cicatricem inducunt. Sic ut non pauci interim (inquit Galenus libro tertio methodi medendi) per errorem medicamentum quod carnem minuit, uel pro eo quod sor dem deterget: uel pro eo quod cicatricem inducit, accipiant. Exempli gratia, misy & chalcitis (quae inter cicatricem inducentia annumerauimus) si naturae humidae applicabis, potius carnem demere, quàm cicatricem inducere deprehendes. Adde quòd inter eiusmodi septica, quae carnem tenellam uulneribus atque ulceribus supercrescentem colliquant & absumunt: quaedam ualentiora sunt, quaedam imbecilliora & mediocria. Quocirca nonnulla mediocres car ni supercrescentias exedunt. Alia uerò maximas hypersarcoses, id est, carnis im modicas excrescentias minuunt, & ad usque penitiora crustis obducunt. Cuius generis est, quod recipit calcis uiuae, squammae aeris, & mannae thuris pares modos. Sed de ijs quidem adhuc locupletius libro sexto dicetur: quare ad reliquas uulnerum differentias properan dum est. De vulnere contuso ab aëre alterato, dura callosaque labra habente, cruciante, & phlegmone, aut alio praeter naturam tumore implicito.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
