# De chirurgia 76.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 76.5 to 76.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/76.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/76.5

Duae igitur intentiones in curando uulnere contu Gemina inten tio in curando so nobis proponuntur: nempe suppuratio, & nouae carnis generatio. Porre uulnere cotucum suppuratio cum quadam fiat putrescentia, & omnia quae putrefiunt, Gale so proponitur. Lib. 4. Ther. no authore, ex calido & humido sic afficiantur, nimirum quae calfaciant hume ctentque, hisce contusis uulneribus, atque adeò omnibus ijs affectibus, quibus moueri pus expedit, admouebimus. Cuiusmodi sunt maluae coctae, radix althaeae, tetrapharmacum, panis triticeus, hordei farina ex aqua & oleo: itemque panis ex aqua & oleo. Praeterea fomentum multae calidae aquae: haec enim & similia omnia quae sic calfaciunt & humectant, celerrimè pus mouent. Horum autem materiam copiosam habes libro praecedente de tumoribus praeter naturam: & in antidotario: item libro quinto de simplicibus. Verùm enimuerò non fuerit alienum, hic unum atque alterum compositum medicamentum subijcere, quod Ex Auicem. sen. " ad suppurationem in proposito uulnere benefaciat. Recipe radicis althaeae, cu 3. quarti. "cumeris agrestis, singulorum unciam semis, origani agrestis, hyssopi ana mani"pulum semis, florum chamemali, seminis lini, ana pugillum unum, ficus pingues "sex, uuas passas pari numero: unà bulliant, ac tandem ijs pressis ac diligenter tusis, adde galbani, myrrhae, styracis liquidae, oesypi, ana drachmam unam semis, sangui nis draconis, adipis porci, ana unciam semis, componatur malagma. Conducit plurimum ad eandem intentionem assequendam, & infrà scriptum medicamen tum, in formam emplastri redactum. Accipe foliorum maluarum & uiolarum Emplastrum. ana manipulum unum radicis althaeae libram semis: decoquantur in iure carnium

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
