# De chirurgia 77.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 77.1 to 77.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.1

2. intentio curandi uulneris contusiSi caro contusa multum sit li niata Si labra uul neris fuerint dura, & callo Si contusa caro in gangraenam degeneret Ecchymosis quid Ecchymoma à quibus occ sionibus exci tetur. absque sale, postea subigantur in mortario & cribro incernantur, ex cribratura cum praedicta decoctione & farina hordei, ac tritici, ana quantum satis esse uidebitur, fiat emplastrum solidum siue malagma, addendo butyri & olei communis singulorum uncias tres, uitellos duorum ouorum, & croci momentum. Hoc autem & ut praecedens malagma super uulnus & contusam carne dandum est. In ipso uerò uulnere imponi debet digestiuum (ut uocant) ex terebinthina resina, & ouo rum luteis. Caeterùm perducto ad suppurationem uulnere, his quae pus mouent relictis ad purgantia & detergentia transeundum erit, ut sunt tincta in melle linamenta, mundificatiuum ex apio, & id genus alia quae in antidotario descripta inuenies. In omnibus autem eiusmodi uulneribus, rectè inditur turunda melle rosaceo, aut unguento Apostolorum nuncupato, imbuta. Suprà uerò id purgans detergensue medicamentum, stupae aridae dandae sunt: adaptandaque est deligatura, quae admota medicamenta probè retineat, donec perfectè expurgatum uulnus fuerit. Tum demum autem purum ulcus est (inquit Celsus) „ cum rubet ac nimium neque siccum, neque humidum est. Ac quodcunque sensu ca „ ret, quod non naturaliter sentit, quòd nimium aut aridum, aut humidum est, quod aut pallidum aut albidum, aut liuidum aut nigrum est, id purum non est. Purgato ut decet uuulnere, carne ipsum implere oportet, quae secunda erat in curando hoc contuso uulnere, intentio. Carnem igitur modo, quo suprà diximus, generare oportet, & iam impletum ulcus ad cicatricem perducere. Quem scopum facilè assequeris, si turundam in dies paulatim imminueris. Ita enim solius naturae opera, ac citra ullum medicamentum ulcus carne implebitur, & cicatrice obducetur. Quòd si caro multum esset dilacerata & sutura utilis uidere tur, consuatur laxa quadam sutura, labia retinente. At si labra uulneris ab ambiente alterata fuerint, ac dura callosaque appareant, scalpello illa (modò nulla alia obstiterit dispositio) corium amouendo, renouare oportebit: deinde consuere.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
