# De chirurgia 77.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 77.5 to 77.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/77.5

Porrò si caesa contusaque caro enumeratis modò auxilijs ad suppurationem perduci non possit, uideaturque in gangraenam ac partis corruptelam degenerare (quod ex tarda difficilique maturatione & fusco, liuido, aut nigro loci affecti colore deprehendes) unguentum Aegyptiacum nominatum, capite de curatione gangraenae descriptum, aut aliquod aliud simile medicamentum, quod ad eiusmodi corruptionem & mortificationem sit idoneum, protinus erit admouendum. Quòd si alia quaedam symptomata uel affectus, huic contuso uulneri superuenerint, ut dolor, phlegmone aut quiuis alius tumor praeter naturam, aduer sus illa congruis (quae suo loco dicta sunt) remedijs erit pugnandum. De ecchymosi seu ecchymomate, id est, sanguinis subter cutem effusione & coitu, quod vnà cum contusione ruptioneque, cute integra manente, hoc est, non vulnerata incidit. Cap. X. CCHYMOMA, id est, sanguinis subter cutem effusio & coitus, solutae continuitatis genus quoddam est, quod plurimùm (ut libro quarto methodi ait Galenus) unà cum contusione, ruptioneque incidit. Quocirca non fuerit à proposito alienum, si propter affinitatem quam habet cum praedicto uulnere, pauca non obiter de eo dicamus. Itaque incidit interdum hoc uitium, cum sola contusione, citra carnis musculosae in profundo haerentis corpore, ruptionem quod Graeci rhegma appellant: ut ex uiolento ictu uel graui casu. Aliquando uerò cum sola ruptione, absque etiam contusione carnis (quod Graecis sarcothlasma & thlasma dicitur) consistit: ut cum motu quopiam ualente, & confertim facto, citra graue aliquod extrinsecus incidens, caro disrumpitur. Nonnunquam etiam cum utroque, ut cum graui ac duro quopiam corpore, quod extrinsecus superinciderit, uel casu ab alto, non modò carnosae musculorum partes, sine cutis diuortio contundun tur, sed etiam ex distentione uiolenta, & confertim facta abrumpuntur. Tunc enim uenis exiguis, in ea sic contusa ac rupta carne diuortium expertis, sanguis exilit, unde ipsum ecchymama sub cute collectum nascitur. Cuius apparentes notae sunt, tumor mollis & tactui cedens, liuidus & magna ex parte indolens.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
