Latin
80.1 to 80.5
Conrad Gessner, De chirurgia 80.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde candenti ferro (si patitur locus) uulnus adurendum est, aut caustico saltem aliquo medicamen to ac uehementer exedente utendum. Eiusmodi enim uulnera omnia letalia sunt, &praesentem saepe perniciem (si protinus non succurritur) afferunt. Proinde &extrema illis (iuxta Hippocratis consilium) adhibenda sunt remedia. Adeoque ut membrum, quòd sic à letali ac uirulenta fera, uel morsum uel ictum est, interdum Vinitor morpraecidere seu amputare conueniat. Quemadmodum Galenus memoriae prodi sus à uipera si dit, uinitorem quendam à uipera morsum, ubi feram agnosceret, confestim laebi digitum amputauit. sum digitum falce abscidisse, atque in totum sic periculo liberatum. Porrò uene Morsuum ac natos morsus aut ictus, punctusue ijs sequentibus notis deprehendes. Vulnus punctuum ue infixum ualide dolet, punctionis &mordicationis sensus uehemens, in afflicta nenatorum notae parte persentitur: Vulneris atque affecti loci color perit, ac mutatur: aut enim rubet atque inflammatur, aut liuet uel nigricat. Laborans grauibus angitur molestijs, ac totus ardet: corpus totum eius ipsius, qui uel demorsus, uel ictus est, ita nonnunquam obstupescit, ac talem (ut sic dicam) obdormitionem sentit, ut tan gentem non sentiat. Verùm nihil ferè in ijs perpetuum est. Neque enim dolor semper adest uehemens aut atrociter molestans, in omnibus eiusmodi ferarum ac bestiarum uenenosarum ictibus, aut morsibus: sed in quibusdam satis remissus est, ut in morsu canis rabiosi. Nec enim protinus infestum quicquam, ubi moMorsus canis rabiosi per ini morderit (ut inquit Dioscorides) infligit, nisi ut uulnus dolorem, hoc est, statim tia nihil mole quidem, ubi morsu excandescens rabie canis, in partem aliquam uulnus intulit, stiae affert prae terquam ex uul nihilo plus doloris aut molestiae ab initio afferre uidetur, quàm non rabiosus. nere dolorem Sed &qui à scorpionis ictu dolor accidit, modò decrescit modò intenditur: ac Scorpionis i ctus, quae symnunc feruor nunc frigus, tum percussum locum tum corpus totum uicissim inptomata inue uadit, ut Paulus annotauit: &ut breuiter dicam, sua cuiusque animantis morsibus hat. &ictibus propria ac peculiaria signa sunt, ut uidere est apud Dioscoridem, Pau lum, Aetium, Cornelium Celsum &alios, qui de uenenatis hisce bestijs fusius at que acuratius scripserunt. Caeterùm alijs uenenatis bestijs (quod apud nos rarissimè sint) praetermissis operaepretium non ab re duximus, si unius rabiosi canis particulatim meminerimus.