# De chirurgia 80.10-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 80.10 to 80.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/80.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/80.10

Atque hoc pacto ipsimet huius mali authores, sibi perniciem attulerunt, dum scilicet huic affectioni causam dederunt. Hac autem usus probatione atque experientia, fa cilè deprehendes, rabiosus sit canis, nec ne, qui momordit: Iuglandibus nucibus „ concisis, & accuratè tritis, uulnus diligenter obstruitur & postea circumligatur „ sequenti die ablatae, gallinaceo aut gallinae in cibo apponentur, ac primùm sanè „ non attingent: fame autem urgente, si eas uorauerint, rem attentius consydera„ to. Nam canis qui momordit, si non fuerit rabiosus, sospites ac superstites aues „ quae nuces illas comederint, permanebunt: sin contra rabie correptus fuerit, po „ stera die peribunt: atque tunc ad uulneris dilatationem properandum erit. Ite„ rumque post paucos dies eadem experientia utendum: Et si non perierint gallina„ cei, tunc uulnus ad cicatricem perduces, nullum iam ueritus periculum. Huius „ modi indicationis seu experimenti, author quondam fuisse putatur Oribasius, ut refert Paulus. Caeterum hydrophobiam, id est, aquae metum, Graecorum ali qui ex immodica fieri siccitate dixerunt: quasi in contrarium habitum, mutata penitus humida eorum substantia: ueruntamen Ruffus antiquae medicinae grauis author, insaniae ex atra bile speciem, eam esse testatus est, magna scilicet uene ni eius cum humore illo similitudine. Itaque non secus quàm reliquos melancholicos & atra bile insanientes, scimus alios alia timere: idque etiam sentire uidentur, qui dicunt: canis ipsius qui momorderit imaginem, in aquis opinari eos se ui dere, eoque metu territos aquam fugere & auersari. At ex ijs qui hoc uitio sunt occupati, nullum (inquit Paulus) praeterquàm unum aut alterum seruatum fuisse ex historia didicimus. Eosque non à rabioso cane morsos, sed ab homine quo dam morso rabienteque, & aquam iam timente, uitium adeptos. Siquidem Eudemus (ut refert Dioscorides) superasse ac superuixisse quendam affirmat. Et Themiso nem (inquit) aliqui demorsum in idem uitium incidisse & euasisse fatentur. Me lestissimum itaque, & dumiam occupauit, insanibile est hoc morbi genus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
