Latin
80.12 to 80.13
Conrad Gessner, De chirurgia 80.12-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed antè circunstantia loca altioribus ulcusculis (si id membrum patitur) scarificato, quò plus uitiati iam sanguinis extrahatur, &ut sanguinis illius corrupti uacuatio obsistat, ne uenenum membratim insinuetur. At trahetur enim pluribus quasi canalibus &foras euocabitur, unà cum sanguine &spiritu ipsius uirulentae bestiae uenenum. Si cucurbitula non est, quod tamen uix incidere potest, tum quodlibet simile uas, quod idem possit, ut caliculus uel pultarius (ut inquit Celsus) oris compressioris. Optimè autem auxiliantur, si statim in principio post amotas cucurbitulas super uulnus imponantur, &con