Latin
80.14 to 80.16
Conrad Gessner, De chirurgia 80.14-16
Unproofread scanNot analysed yet
An te tamen huius occupationem, multi etiam quos canis momordit, seruati sunt Euenit autem hic morbus hydrophobicus, cum neruorum distentione, uel cor uulsione, totiusque corporis rubore, praesertim faciei cum sudore &languore quodam, suique fastidio &domesticorum ignorantia. Aliqui aurae splendorem &aquam fugiunt, &dum uident &dum admouentur. Nonnuli etiam omnem humorem auersantur, &horrent: alij sine ulla doloris intercapedine uexan tur. Sunt etiam qui canum more latratus edant, &obuium quemque dentibus impetunt, morsuque suo alios simili uitio labefactant. Miserrimum sanè (ut iam diximus) &molestissimum morbi genus. Caeterùm unicum eo oppressis remedium esse scribit Cornelius Celsus lib. quinto suae medicinae: nempe non opinar tem in piscinam non antè ei prouisam proijcere. Et si natandi scientiam non ha bet modò mersum bibere pati, modò attollere. Si habet, interdum deprimere, ut inuitus quoque aqua satietur. Sic enim (inquit) simul &sitis, &aquae metus tollitur. Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida uexatum, neruorum distentio absumat. Id ne incidat, à piscina protinus in oleum calidum dimittendus est. Sed iam tempestiuum est, communem uirulentorum omnium uulnerum (ut sumus polliciti) curationem aggrediamur. Communes aduersus omnes morsus &ictus virulentos curatio. ed by G Rabiosi canis morsus proba tio ex Oribasio. Hydrophobia unde. Pauci ex ijs qui aquae metu laborant, seruantur.