# De chirurgia 80.8-11

Conrad Gessner, De chirurgia, 80.8 to 80.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/80.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/80.8

Morsibus uerò aut ictibus uenenatis magnis, ac uehementioribus commodè illinuntur, cepae cum sale, & ruta, sinapi quoque, & stercora. Item iuglandes nu ces cum allio, sale & melle. Emplastra quoque, & cataplasmata ex Dictamo, & alijs medicamentis calfactorijs, quae uehementem trahendi uim habent, appara ta. Plurima enim ex ijs non modò uirus ipsum potenter eliciunt, sed & uulneris oras (praesertim in rabidi canis morsu) latas ac hiantes seruant. Neque enim „ permittendum, ut hae citò coeant, aut committantur. Praeter opinionem autem „ facit Aëtio, ex uiperis theriace Andromachi, emplastri modo imposita, & com„ positum hoc sequens medicamentum: quod recipit spumae argenti, cerusae, resi„ nae pinus, singulorum libram unam, olei ueteris libras tres, cerae uncias septem, „ ammoniaci thymiamatis trientem, id est, uncias quatuor, galbani etiam trien„tem: cerusam, argenti spumam, & oleum coquito, donec non inquinent manus, „ deindè liquefacta adijcito, unito, & utitor reposito ad omnem morsum, & ad „ abscessus & tubercula mammillarum, panos, sinus, fistulas, parotidas: ad miracu „ lum enim (inquit) discutit ipsas. Vtitor & ad carbunculos. Arcet uehementer inflammationem, & rarò citra magnam commoditatem, & efficaciam adhibetur. Porrò in magnis quoque ac uehementioribus, tum ictibus, tum morsibus potens est hoc subsequens emplastrum, quod acrioris est potentiae. Recipe gal bani, sagapeni, opopanacis, assae foetidae, myrrhae, piperis, sulphuris, singulorum semunciam, stercoris columbini, & anatis ana uncias duas, calaminthae, mentastri ana unciam unam: dissoluantur gummi ex uino, & in unum misceantur omnia cum melle, & oleo antiquo, & fiat emplastrum. Plaeraque alia tum ex ueteribus, tum ex recentioribus adduci possent, quae uel commorsam uel ictam partem uehementer calfacere & uellicare possunt: proindè & uenenum euocare. Verùm quoniam iterùm de hac re dicemus libro sexto, haec abundè ad praesens sufficere putamus. Interim tamen monemus cum Erasistrato, ut incognita, peregrina & inusitata uitentur. Cuiusmodi sunt fel elephanti, oua crocodili, & consimilia, quae difficile nisi regia facultate peruestigari possunt. Adde quòd neque frequenti obseruatione (ut Dioscorides ait) haec sufficiens experimentum praestiterunt, quo nostra fides ijs obstringatur. Iam uerò tempestiuum est, ut de cucurbitulis & cauterijs dicamus: utrisque enim etiam uirus è profundo euocamus. Ergo si uehementior morsus est, cucurbitulam cum largiori flamma ad uulnus affigito.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
