Latin
82.1 to 82.4
Conrad Gessner, De chirurgia 82.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Situm partis ad hęmorrha gia plurimum conducere. conuertitur, tum ad proxima deriuatus, tum ad contraria reuulsus uena in ea parte incisa, quae profusioni è directo respondet, quęque ipsis membris sanguinem fundentibus coniuncta est. Itaque haec (inquit Galenus) Hippocratis inuenta, sunt. Omnis scilicet immodicę uacuationis, communia remedia. Deriuatio ad latus &ad uicina sit, reuulsio ad contraria, non tamen semper ad remotissima, ut falso quidam putauerunt. Illam parocheteusin, hanc antispasin Graeci uocant Antispalis igitur, id est, reuulsio, in ijs, quae suprà sunt, omnibus, deorsum semper agitur: sursum, in ijs, quae sunt infra. Praeterea à dextris ad sinistra, sicut ab ijs rursus ad illa: similiter ab ijs, quae intus habentur, ad ea, quę foris sunt: contraque ab his, ad illa. Itaque si resolutus adhuc aeger non sit, uena (uti diximus) in eo loco secanda erit, quae profusioni sanguinis è directo respondet, &uulneratae parti coniuncta est, siue deriuare, siue reuellere studueris. Vbi autem paululùm detraxeris, mox unam horam intermittens, rursus modicum quid detrahes: post iterum, atque iterum, pro laborantis uiribus, ut Gelenus consulit libro quinto Therapeutices methodi. Sed de hac sanguinis in uulneribus detractione, latius alibi superius diximus. Causę sanguinem infrenantes, atque eius fluxum intercipientes, quaedam sunt incrassantes ac inspissantes, ut lentes, oriza, iuiubę, cotonea mala, quae Graeci κυδώνια uocant, &inuniuersum fructus omnes styptici, hoc est, austeri, in hunc usum offerri solent in omnibus sanguinis profusionibus. Aliae uerò sunt stupefacientes, ueluti aqua frigida, tum epota, tum circa locum, ex quo profluit sanguis proiecta. Non autem supra uulnus ipsum: ulceribus enim frigidum mordax. Item res omnes, quae insigniter refrigerant, sicuti &syncope, leu animi deliquium, in quo propter sanguinis ad interiora reuocationem, totus corporis habitus refrigeratur, &sanguis sistitur, ut loco nuper citato Galenus annotauit, ad hunc modum scribens: Porrò confluere prohibetur „sanguis &propter animi deliquium, &cum ad contraria reuellitur, &cum ad uicina deriuatur: &per refrigerationem, tum corporis totius, tum uerò preci „puè ipsius partis afflictae.