# De chirurgia 82.13-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 82.13 to 82.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/82.13

Tertius modus sistendi sanguinem, qui sit, totum uas sanguinem fundens, per transuersum praecidendo, competit maximè uenis, & arterijs, quae in profunde sitae sunt, ut idem Galenus est author. Cogimur (inquit) non modò arterias, sed etiam interdum uenas totas praecidere, utique transuersas. Incidet autem huius necessitas in ijs, quae ex profundo loco rectè assurgunt, praesertimque per angustas, uel principes particulas. Quippe ita retrahitur ex utraque parte, pars utraque celaturque, ac integitur, superiacentibus corporibus uulnus. Post haec, puluis aliquis sanguinem cohibens, super uulnus imponendus, & stupae, uel spongia me dicamentis facultatem supprimendi sanguinem habentibus, imbuta, superalliganda erit, & figura particulae uulneratae accomoda, adhibenda. Quartus modus supprimendae profusionis sanguinis, qui fit funiculo uasi san guinem fundenti circumposito, competit praesertim arterijs, quae in penitioribus delitescunt. Itaque si alia auxilia profluuio uincuntur, arteriae nudandae sunt ut Auicenna praecepit, & hamo apprehensae, mox uinculo aliquo gracili, ut filo serico excipiendae, ac fortiter stringendae sunt. Post haec medicamentum agglutinans, siue incarnatiuum, uulneri apponendum erit, & membrum fascijs, ut oportet, deligandum, situque apposito collocandum. Porrò uinculum ipsum radi ci uasis erit inijciendum, ut libro quinto methodi Galenus nos admonuit. Tutius autem An uenarum & arteriarum uulnera suenda. Lib. 5. meth. medendi. Secundus modus supprimen di sanguinem Quomod. ob struatur os ua sis. Tertius modus sistendi sanguinem. Lib. 5. the, Quartus modus supprimenda: haemorrhagię. Radix uasis quae Quintus modus sistendi sanguinem. Lib. 5. therap. Arsenicum sub limatum opti mum ad hęmor rhagias pręsidium.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
