# De chirurgia 83.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 83.5 to 83.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.5

Quocirca praecipiebat Auicenna, adusti onem faciendam esse, ferramentis uehementer ignitis, & ualenter in profundum adactis, quò crassae ac profundae eschare fiant, quae nec facilè separentur atque ex cidant. Hinc Theodoricus crustificis, seu causticis omnibus medicamentis prae ferebat arsenicum, quod uocant sublimatum: nec sanè immeritò. Nam & protinus omnem sanguinis profusionem sistit, & altam ac diutius haerentem crustam inducit. Horum aute medicamentorum crustam inducentium materia, suo loco (nempe lib. sexto) explicabitur. Porrò ipsa ferramenta igne flagrantia, ex aceto aut uino (ut rectè quidam consulunt) restinguere oportet. Caeterum alius quidam ab ijs modus est peculiaris reprimendi sanguinem, qui tametsi nondum adhuc profluat, mox tamen fluxurus est: ut cum sagitta, telumue aliquod corpori infixum, extrahendum est Itaque cum haec occasio nobis occurrit, puluilli tres aut quatuor apparandi sunt: rotundi quidem, & circa medium (ut sic dicatur) fenestrati perforatiue, medica mine aliquo sanguinem coercente delibuti. His ergo ritè sic apparatis, ipsius teli infixi stipitem, seu hastile, per foramen imittito, ipsosque puluillos circa hastile stringendo, minister aliquis, supra uulnus comprimat. Medicus uerò ipse uulnerarius sagittam, uel aliud quoduis telum infixum extrahat. Exempto telo puluilli sunt adaequandi, ita ut nullum amplius foramen in illis pateat, & supra uulnus comprimendi: dein alij non pertusi supra illos sunt apponendi. Hi igitur sunt modi, quibus sanguis à uenis, & arterijs uulneratis profluens cohibetur, qui ut arte, & ratione fiant, sequentia praecepta obseruanda sunt. Primum est Galeni libro quinto Therapeutices methodi, qui in omni fluore sanguinis ex uulnere iubet, ut is qui uulnerato astiterit, illicò digitum super os uuineris uasis imponat, blandè innitens, ac sine dolore comprimens. Quippe simul (inquit) tum sanguinem sistet, tum eum concrescere in uulnere faciet. Thrombos enim, id est, sanguis concretus, ex ijs est auxilijs, quę hęmorrhagiam sistunt, sicuti & linamenta quos μοτοὺς Graeci appellant, & medicamenta ea, quae ijsdem emplastica dicuntur. Ideò autem thrombus sanguinem supprimit, quia uasis sanguinem fundentis osculum obstruit, ut paulò antè diximus. Secundum documentum est, quòd in omni sanguinis ex uulnere profusione, post admotionem pulueris astrictorij tres aut plures, ut uidebitur, panni linei, aut ex stupis puluilli, oxycrato primum madefacti, & postea expressi, medica-Puluilli. mento sanguinem supprimente, imbuantur, uulneri agglutinentur, & supra ipsum alligentur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
