# De chirurgia 83.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 83.9 to 83.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/83.9

Tertius canon est eiusdem Galeni, qui per deligaturam docet supprimere ee sanguinem, sic inquiens: Alligandum autem id forinsecus fascia est, ex tenui lin- Deligatura e: teo, cuius fasciae primi quatuor, quinqueue amplexus ipsi profluenti uasi inijee cientur. Ab hinc uasis radicem uersus, ducentur, in quibus uidelicet partibus ce radicem uersus ducere licet. Licet autem ferè in omnibus, praeterquàm cerebri ce membranis. Hac quidem deligatura (ut inquit Auicenna) quod confluit, reprimitur, & uena sanguinem fundens, constringitur. Quartus canon in supprimendo sanguine obseruandus est, ut membrum à Appositus quo sanguis profluit, situ apposito collocetur. Vnde Galenus libro quinto meuulneratae partis situs. ce thodi medendi ad hunc modum ait: Praeter omnia iam dicta, inter haemorrhaes gias, id est profusionis sanguinis remedia censetur, & appositus uulneratę partis situs. Porro appositus fuerit eidem Galeno, uulneratae particulae situs, si ad geminum hunc finem sit directus. Nempe, ut & dolore pars careat & sursum spectet, custodito tamen in hac situs figura modo, ne dolor incidat. Si uerò uel prona spectet, uel doleat non solum profluuium non sistetur, sed etiam si non sit, prouocabitur & inflammatio augebitur, pręsertim si pars dolore infestetur: cùm nihil qui dem aequè sanguinis profluuium excitet, inflammationesque augeat, ac dolores. Quintum documentum ab eodem Galeno praescriptum est, quo cauetur, ne ante diem tertium deligatura soluatur: ubi autem illam tertio solueris die, si tutò adDeligatura ante diem terhuc medicamentum emplasticum, & sistens sanguinem, ulceri adhaereat: alitium minime ud rursus super ipsum accommodabis, ac ueluti linamentum id quod ex pilis fasoluenda. ctum inhęsit madefaciens, deligabis: ita, ut initio deligasti. Sin prius sua sponte re iecerit linamentum, radicem uasis, digito blandè comprimens, ne uidelicet quippiam confluat, hoc quidem suspensa manu, ac sensim adimes: atque alterum impones. Quod etiam eodem, quo & primum (si necessitas exigat) imbues medicamento, uel oui candido liquore cum rosaceo subacto, uel uino crassiore & styptico. Ad hunc modum, quoad carne obducetur, ac minuetur uas, curare debebis: utique à principio ad finem usque (ut supra dictum est) particulam supinam seruans.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
