Latin
84.1 to 84.4
Conrad Gessner, De chirurgia 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XIII. VLNVS neruosarum partium, Auicennae libro quarto suae medici nae, &Galeno libro sexto methodi medendi, quandoque punctim, quandoque caesim fiunt. Eadem interdum sine contusione, interdum uerò cum contusione accepta sunt. Ex puncturis autem, quaedam hiant atque apertae sunt, quaedam caecae, atque occlusae manent, adeò ut earum ora sic conniueant ac inter se coëant, ut conspectum effugiant. Porrò ex dissectionibus, hoc est, ijs, quae in neruosis partibus caesim fiunt, uulneribus, aliae per tansuer sum, aliae per longitudinem inflictae sunt. Atque ex harum utrisque, quaedam fiunt sine amissione substantiae carnosae, quaedam uerò cum deperditione ipsius substantiae carneae, cute etiam quae interueniebat diuisa, adeò ut neruus nudus appareat. Adhaec nerui transuersim uulnerati, quandoque non ex toto, sed duntaxat ex parte dissecti, quandoque uerò toti praecisi sunt. Atque in omnibus ijs uul nerationibus, quandoque dolor ingens, &inflammatio, &conuulsio accidunt, quandoque uerò non. Itaque ab ijs nuper commemoratis uulnerum differentijs, curationis indicationes sumuntur. Omnium eiusmodi uulnerationum causae sunt ea, quae incidunt, pungunt ac penetrant &contundunt, ut in superioribus (ubi scilicet de causis uulnerum in uniuersum disseruimus) ostensum est. Caeterùm ex praecedentibus conspicuum euadit, quòd neruus uulnerari non potest, quin cutis &caro solutionem continui, &uulnerationem etiam patiantur Neruum conuulneratum esse testantur, dolor ingens, laesio &motus, &si in loco neruoso uulnus acceptum est. Sed ab hoc postremo, coniecturalis solùm nota desumitur. Neruis uulneratis aut punctis ex sentiendi, quod obtinent, acumine, inflam matio &dolor immodicus accidit. Quare &febres &conuulsiones his oboriu tur, quibusdam &delirium, ob neruorum cum cerebro commertium. Interim uerò in alijs quoque particulae affectae locis, inflammationes, &abscessus super ipsum neruum conuulneratum, quòd cohaereat, solent accidere. Ita quidem indicatur Galeno libro tertio artis medicinalis, ut in superioribus annotauimus. Si in uulneribus neruorum tumor apparuerit &postea disparuerit, conuul sionis ac delirij periculum imminet. Hinc de tumoribus qui uulneribus super ueniunt, loquens Hippocrates libro quinto Aphorismorum, in uniuersum omnes illos tumores damnat, qui derepentè detumescunt. Sed &ingens malum portendi ibidem asserit, cum uulneribus prauis (qualia sunt, quae in capitibus aut finibus musculorum, &maximè neruosorum fiunt) tumores omninò non adueniunt.