# De chirurgia 84.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 84.5 to 84.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/84.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/84.5

Si in uulneribus (inquit) fortibus, & prauis tumor non appareat, ingens malum. Sequenti quoque aphorismo, qui pars est antecedentis, docet Hippocrates, tumores omnes prauis maximè uulneribus, cuiusmodi sunt ea, quae neruosis partibus illata sunt, superuenientes, quicunque molles sunt, optimos esse, contrarios uerò prauos. Molles (inquit) boni, crudi uerò mali. Vbi crudum tu morem uocat, durum atque renitentem, qui opponitur molli. Adhaec, neruo per transuersum uulnerato, sed non omninò dissecto, maior conuulsionis me tus impendet, quàm si totus praecisus esset: phlegmone scilicet à desectis fibris, ad non sectas communicata: caeterùm conuulsione, ab ipsis non sectis excitata. At si totus quidem neruus praecisus sit, metus praeterea nullus instat, nec periculum ullum sequetur: debilis tamen particula manebit, ut prius dictum est, cùm de spasmo ageremus. Meminisse prętereà oportet, quòd frigidum, partium neruosarum uulneribus magis est mordax quàm ijs quae carnes occupant. Neruea ligamenta, siue copulae, quos syndesmos uocant, cùm simillimam habeant tendonibus speciem, ualentissimorum remediorum Gale. sexto Therap. uim tolerant: quippe quòd nec ad cerebrum pertingant, & sensu careant. Nam nerui omnes, alij quidem ex ipso planè cerebro ortum habent, alij spinali interueniente medulla, Tendones quoque, quoniam compositam ex neruo ligamentoque substantiam habent, quatenus nerui participes sunt, eatenus ex cerebro ori untur. Caeterùm minus saltem, quàm ipsi nerui conuulsionem accersunt. Syndesmus uerò uulneratus, si is est qui ab osse ad os permeat, ac duorum ossium coniunctio est, & maximè sine periculo est & ipsum quibus libet siccans medicamentis, nihil hominem offendes. Sin is qui in musculum se inserit, quanto est neruo & tendone minus periculo oportunus, tanto utique, nisi ritè, hoc est CAVSAE. SIGNA & iudicia, Quae symptomata quique asfectus ex neruorum uulne re oboriantur. Tumor in ner uorum uulne re. Crudus tumor qui dicatur HippoGalen. lib. 6. Therap. Ligamenta uul nerata ualentissima tolerant remedia. Ingenti dolo ri primo succurrendum Puncti nerui curatio. In nerui punctura uulnus diu apertum seruandum est. Symptomata nerui punctu ram comitan tia. Quatuor intem tiones in curam da nerui punctura, obseruandae.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
