# De chirurgia 85.1-3

Conrad Gessner, De chirurgia, 85.1 to 85.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.1

Viuendi ratio. Materiae antecedentis subtractio. Sanguinis mis sio. Purgatio Frictio. cautè, & diligenter curetur, reliquis syndesmis magis terrere debet. Curatio vulnerum partium neruosarum. Vratio uulnerum eiusmodi partium neruosarum, communis est, cum ea, quae & uulneribus partium carnosarum accommodatur: hoc uno tamen excepto, quòd symptoma illis superueniens, nempe dolor, primo medici sollici tudinem (cùm nimis contristat) ad se conuertit. Ita tamen ut uniuersales ac com munes illae intentiones suprà memoratae, haud prorsus interim negligantur. Hae autem numero erant quatuor. Prima quidem extranea, quae uulneris labris intercidunt, remouere. Secunda, uulneris labra dissidentia committere. Tertia, commissa atque in unum coniuncta seruare. Quarta, particulae laesae substantiam conseruare. Caeterùm quomodò has intentiones assequamur, ex differentijs iam suprà enumeratis planè cognoscemus. Ergo à simpliciori exordium sumentes, de nerui punctura primùm dicemus. In nerui puncti curatione neque unitionem moliri statim oportet, neque coacta seu in unum coniuncta conseruare: Quin potius cutis quidem uulnus apertum, inglutinatumque custodire. Itaque infixa duntaxat (si quae neruis inhaeserint) extrahenda, & particulae oblaesae substantia seruanda. Porrò qua ratione defixa euellenda sint, abundè in praecedentibus ostendimus. Reliquum est igitur, ut quomodò laesae particulae substantia seruanda sit, & ab ingruentibus iniurijs uin dicanda, aperiamus. Caeterùm partis ipsius laborantis, hoc est, puncti nerui substantiam optimè seruabis, si, & dolori (qui ob exactum atque excellentem partis affectae sensum uehementissimus excitari solet) sedulò ac maturè occurreris: & phlegmonem fieri prohibueris. Quae duo ex necessitate (nisi obstiteris) nerui puncturam consequuntur, & conuulsionem subindè accersunt, ut in praecedentibus iam annotauimus. Vt autem geminum hunc scopum assequaris, hoc est, dolorem ac inflammationem prohibere possis, quatuor intentiones rursus tibi erunt diligenter obseruandae. Prima erit recta uitae institutio. Secunda, mate riae antecedentis subtractio: ne scilicet ratione doloris confertim ad locum affectum confluat. Tertia corpus à conuulsionis noxa uindicare. Quarta dolorem sedare, & aeruginosam saniem educere. Et haec quidem puncturae nerui propria est, & maximè peculiaris.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
