# De chirurgia 85.4-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 85.4 to 85.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/85.4

Aliae uerò tres, omnibus neruorum uulneribus sunt communes. Quod ad primam intentionem attinet, praecipit Auicenna, ut cui neruus pun ctus est, uictum in extremo tenuissimum seruet, iuxta eam formam, quam superius expressimus, dum in uniuersum de uulneribus tractaremus. Locus in quo cubabit aeger, tepidus esse debebit, ut Celsus nos admonuit. Lectulus uerò mollis, ut Galeno & Auicennę placuit. Sed & collocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. Optimum etiam medicamentum laboranti quies est: moueri enim & ambulare, nisi sanis alienum est. In quiete igitur ac lectulo molli hominem continere oportet. Vt autem secundam intentionem assequi possis, sequendum omnino tibi est Galeni consilium, qui libro sexto methodi medendi, iubet in nerui punctura, corpus totum sanguinis missione inaniendum esse, utique si uirtus robusta fuerit, & nihil aliud obstiterit: etsi nulla etiam adsit in corpore laborante sanguinis redundantia. Morbi enim magnitudo ac doloris uehementia, corpore etiam ple thorico non existente, hoc genus auxilij (ut antea diximus) plaerunque desyderat. Caeterùm in hac per sanguinis missionem uacuatione, seruanda semper erit locorum affinitas, ut frequenter admonuimus. Si uerò uitiosis succis repletum corpus sit, protinus congruo medicamento illud purgabis. Leuis quoque frictio rectè adhibetur, sed his partibus, quae longius absunt à uulnere. De tertia indicatione abundè satis dictum est in praecedentibus ubi de conuulsione uulneribus superueniente tractauimus. Itaque si puncto neruo, uel quouis modo uulnerato, aut etiam contuso spasmus acciderit, aut eius metus ingruat, protinus caput, collum atque uniuersam dorsi spinam, oleo liliorum uel communi calente fouebis. Porrò si in partibus superioribus, ut manu uel brachio, id genus uulneris neruus acceperit, praeter iam commemoratas partes, axillas quoque ubertim oleo calenti delinies. Si uerò punctus aut quouis modo uulneratus neruus ex ijs sit, qui in crure habentur bubones siue inguina, pubes & loca uicina, largo oleo statim erunt imbuenda. Tum per totam spinam ad collum, & caput usque ascendendum. Sed & tendones & ligamenta, ac loca ipsa uulneri ubiuis illato propinqua eodem modo fouenda sunt, ut sexto libro methodi me dendi Galenus facere nos edocuit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
