Latin
86.1 to 86.4
Conrad Gessner, De chirurgia 86.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
praecedere debere deinde hanc experie tiam confirmare Auenzoar Emplastrum Galenus in id genus puncturis, orificium duabus in cutem sectionibus rectis diuidere iubet, libro tertio de composit. medicamentorum secundum genera. Itaque nisi orae angustiorum eiusmodi punctuum aperiantur, conuulsionis peri culum magis imminet. Quippe quòd obcaecato ita cutis uulnere, nihil à profundo extror sum expiret. Facta autem cutis apertione, exiccandum mox uulnus est, substantia aliqua tenui, quae usque ad ima nerui offensi possit penetrare, ut libro artis medici nalis Galenus nos admonuit. Cuius generis est oleum Sabinum, praesertim uetus, quod tanquam utilissimum ad praesentem curationem, libro sexto methodi me dendi, &tertio de composit. medicamen. κατὰ γένη, idem author deligit. Vitandum autem (consilio eiusdem) omnino est, oleum crudum, ὡμοτριβες uel ἐμφάκινον duplici nomine Graecè dicitur: &quod denique uim habet astringendi, cuiusmodi est oleum myrtinum, tribus saltem primis diebus. Hoc enim per halitum non digerit, sed obstruit &perspiratum prohibet. Praestat igitur, neruos punctim ictos, oleo tenui astrictione prorsus carente perfundere, quale dulcissimum est, quod longè melius erit, si duos aut tres annos transegerit. Sed neque Sabinum etiam ipsum oleum, quamuis sit tenuissimum, aut aliud quoduis simile, ut est lasminum (quod uocant) frigidum admouendum est, sed calens: frigidum nanque praeterquam quòd neruis aduersatur (ut quinto Aphor. expressit Hippoc.) tenues quoque meatus obstruit, &ipsos angustiores efficit: calidum uerò digerit ac dilatat, doloresque magis demulcet. Si uehemens dolor laborantem discruciat, oleum ex uitellis ouorum commodè administratur. Ad eandem quoque intentionem in neruis punctim uulneratis, Galenus saepe usus est terebinthina resina, medicamen to sanè apprimè idoneo: per se quidem in pueris &mulieribus, &generaliter ijs qui molli essent carne: cum cuphorbio uerò emollita, in duris corporibus. Non secus autem &propoli, non per se modò, uerumetiam cum cuphorbio molliens, usus est: &si nonnunquam duriora contigerint, cum oleo quodam tenuiore. Quin (subiungit) &sagapeno in duris corporibus sum usus, utique cum oleo „&terebinthina id miscens.