# De chirurgia 86.13-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 86.13 to 86.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/86.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/86.13

Eam ob rem profuerit (primis saltem) turundam aliquam Turunda. mollem, digestiuo ex terebinthina, oui luteo & croci momento illitam loco uulneris, ut dictum est, decliuiori molliter immittere, donec nullum amplius phlegmones, aut conuulsionis periculum timeatur. Medicamentum autem his neruorum, ac etiam tendinum uulneribus, caesim, non punctim acceptis, expedi tissimum, apprimeque idoneum esse creditur, quod unguentum ex uermibus uul gò nuncupatur. Recipit autem centaureae minoris, linguae canis, lanceolatę, quę Vuguentum ex plantago est minor, pilosellae, consolidae maioris & minoris, ana M. unum, uermium uermibus. terrestrium, quos lumbricos appellamus, lib. semis, olei communis libram unam, uini libram unam & semis: subigantur simul, & ita septem diebus nutriantur, seu (ut loquuntur) fermententur. Deinde illis addantur sepi arietis à pelliculis emundati, libra una picis nigrae resinae ana quart. unum, gummi ammoniaci, galbani, opopanacis in aceto dissolutorum ana drachmae quinque: simul omnia moderato igne decoquantur usque ad uini & aceti consumptionem, & co lentur. Vbi uerò haec penè refrixerint, adde terebinthinae quart. semis, thuris, ma stiches, sarcocollae ana drachmas tres, croci drachmas duas: spatula agitentur in

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
