# De chirurgia 86.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 86.5 to 86.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/86.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/86.5

Sed & opopanace ad eundem modum, quo & saga „ peno. Mihi uerò & lachryma Cyrenaica non inutilis fore uidetur, si quis empla „ strum ex ea faciat: cuiusmodi est, quod nos ex cuphorbio composuimus. Ve „ rùm (inquit) nondum id experientia, quemadmodum reliqua omnia compro „ bauimus. Quippe praecedere oportet eam, quę à uera methodo proficiscitur, re „ mediorum inuentionem: huic uerò experientiam ad certiorem etiam fidem, sub „ scribere. Siquidem ex tali methodo etiam sulphur, quod neque ignem expertum, „ neque lapidosum sit, sed omnino tenuium partium, ei cui neruus uulneratus esset, conducturum sperauimus. Tantum eius sulphuris inquam) tenui oleo miscen „ tes: dum quod ex utrisque mistum erat, sordium haberet crassitudinem. In ua „ lentioribus uerò durioribusque corporibus etiamsi ad mellis crassitudinem redi „ gas, sic quoque iuueris. Nam id quoque comprobatum experientia est. Hacte „ nus Galenus. Cuius sententiam approbat Auenzoar, hucusque rei periculum se aliquando fecisse testatur. Quae autem de lota calce subdit Galenus, neruis denudatis magis conuenire uidentur: Quare in sequentia ea reseruamus. Caeterum paucis quibusdam interiectis refert Galenus se composuisse emplastrum ex cera, resina terebinthina, pice & cuphorbio, ad hanc intentionem longè optimum, quo & plurimi sua aetate, felici successu uterentur. Recipiebat autem ex ce „ ra partem unam, ex terebinthina & pice, utriusque partis unius dimidium (sic ut „ quod ex utrisque conflaretur, cerae par esset) ex euphorbio uerò, cerae partem duo „ decimam, etiam plus aliquando, ubi scilicet ualentius efficere est in animo. Licet, quoque interim & plus sit, quod ex terebinthina & pice consit, quàm cera. Li „ cet rursus & alterum eorum tantùm cerae admiscere. Quin etiam in penuria terebinthinae resinae (quae uix apud nos reperitur) abietinam, Galeno etiam authore, commodè admiscebis. Emplastro uerò aliquo ex prius memoratis apposito, lanam mollem oleo calente madefactam suprà decenter alligabis. Igitur ut summatim atque uniuersim dicamus, quae in puncti nerui curatione obseruanda sunt: Gal. lib. 6. me„ Galenum ita sexto libro Therapeutices scribentem audiamus. Vulnerati nerui thodi meden. "curatio medicamenta postulat, quae & tepidum calorem excitent, & ualenter (si"ne molestia tamen desiccent.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
