Latin
86.9 to 86.12
Conrad Gessner, De chirurgia 86.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quae ex substantiae suę natura, &trahendi uim „habeant, &tenuium sint partium. Et rursus ibidem. In pharmacis autem huc "omne consilium direxi, ut esset eorum facultas, tum tenuis, tum modicè excal"faciens, &quę admodum siccare citra dolorem posset. Cum sola hęc trahere ex Lib. 3. „profundo saniem, neque contracta neque demorsa particula, possit. Porrò cum perκατὰ γένη. „magna humanorum corporum (ut alibi Galenus ait) sit differentia, tum in tem peramentis, tum aetatum mutationibus, insuper uitae studijs, nulla ratione quod"que medicamentum, omnibus conuenire potest. Quamobrem duo in prom"ptu habeto, alterum ualentius ex similibus genere confectum, alterum mitius: Vide reliqua "quae inuicem mista dum usus postulat, permulta inter haec iuxta misturae quanapud Galenum. "titatem constitues. De neruis caesim vulneratis. Iautem neruus non punctim, sed planè caesim uulneratus fuerit, diligenter conDsyderandum est, quo pacto facta uulneratio sit, utrum ne per transuersum neruum, an secundum longitudinem eius. Tum uerò quantum interuenientis, seu praeiacentis cutis diuisum sit. Adhaec spectandum etiam est, num totus neruus dissectus sit, an non ex toto praecisus. Eiusmodi nanque uulnerum differentiae, curandi rationem non euariant, ut ex sequentibus euadet manifestum. Itaque si cutis, quę interueniebat, sectio, non satis pateat, ampliori diuisione aperienda est, ut iam in praecedentibus admonuimus. Proponatur igitur primum satis esse cu Hypothesis. tis adapertum, non ita tamen hiare uulnus, ut neruus ipse incisus, sensui nudus adhuc appareat. Sanè huiusmodi nerui scissura, siue per directum, siue per trans uersum facta diuisio sit, ultra communes tres iam intentiones dictas in punctu3. intentiones particulares. ra obseruandas, tres adhuc alios scopos, siue intentiones habet. Prima est, ut in loco uulneris magis decliui, turunda aliqua mollis, &suauis blande imponatur. Secunda, ut aliquod medicamentum anodynum, seu mitigatorium, &ut uocant incarnatiuum, neruis dicatum, uulneri supponatur. Tertia, ut lana mol lis succida, uel oleo calente delibuta, desuper blande alligetur. Ergo non ita exactè uulneris orae committendae sunt, &glutinandae, quin emissarium aliquod relinquatur, quo collecta sanies effluere possit. Haec enim si in profundo retineatur, neruis putrefactionem ac corruptionem inducet, atque ita conuulsionem etiam inuehet.