Latin
87.1 to 87.4
Conrad Gessner, De chirurgia 87.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
mortario, &fiat unguentum. Porrò longè alia multa medicamenta paratu etiam faciliora, hisce neruorum diuisionibus ualde accommoda referuntur à Galeno li bro tertio de compositione medicamentorum secundum genera, &sexto metho di medendi. Cuiusmodi est quod ex oxymelite &fabarum farina, uel eruorum, uel lilij, uel ciceris, uel lupinorum amarorum, uel hordeacea farina, cataplasma confi citur. Item pix liquida fermento temperata atque uulneri imposita. Eruorum quo que, aut alia ex praedictis farina, fermento permista. Imò &interim fermentum ipsum solum. Quin etiam oxelaeum solum quod caleat, modò acetum abunde acre &uetustum sit. Propolis quoque recens, liquida &pinguis uulneri imposita, saepe praesidio fuit: interim quidem per se, interim fermento commista. His itaque praesidijs ad neruorum uulnera, tam in agris quàm in urbibus, felici admodum successu, Galenus saepe usus est, non solùm in his, quos iam phlegmone prehenderat: sed etiam, ut refert, protinus ab initio. In summa oportet medicamenta omnia, quae neruorum uulneribus tam caesim, quam punctim inflictis, ex usu futura sunt, ea pollere facultate, quae &modicè calfacere (id est, tepidum calorem, &ueluti ex sole suauem excitare) &ualenter citra dolorem tamen siccare possit. Tum ea quoque esse substantiae natura, quae ex alto saniem atque humores educe re ac digerere ualeant. Atque ex ijs minus molesta esse consueuerunt, quae liqui da sunt, ut Galenus etiam annotauit libro tertio de compositione medicamento rum secundum genera. Super eiusmodi uerò medicamenta, lana mollis succida, uel oleo calente respersa apponenda est, &leniter obstringenda. Caeterùm quo niam frigus cum omnibus, tum uerò maximè neruorum uulneribus infestissimum est, plurimum conferet lanam ipsam superpositam permanere calidam, siue oleo tantum, siue oxelęo quoque imbuta fuerit, fiet hoc si aliae lanę siccę uellera aut panni calidi subinde mutati, extrinsecus circumponantur, &aeger intra tectum, si modò hyems fuerit, ad quintum usque uel septimum morbi diem sese contineat. Nam si eò usque phlegmone non tentetur, uacetque prorsus dolore, &nullam sentiat tensionem: in posterum (inquit Galenus) tutus erit.