# De chirurgia 87.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 87.5 to 87.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/87.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/87.5

Atque haec de ner uo caesim uulnerato in uniuersum ac generaliter dicta sunt, siue per transuersum siue per directum seu longitudinem neruus diuisus sit. Quae uerò sequuntur, pe culiariter de neruo per transuersum uulnerato dicuntur. De neruo per transuersum caeso. T si neruus per transuersum uulneratus sit, non tamen ex toto praecisus, maior conuulsionis metus impendet, inflammatione scilicet (ut suprà diximus) à dissectis fibris ad integras & non sectas succedente: caeterùm conuulsio ne ab ipsis non sectis excitata: Huic itaque memoratis prius auxilijs, quàm citissimè occurrendum est. Ergo in quiete omninò, & strato mollissimo continendus aeger est, plurimoque oleo affatim & assiduè inguina, spina, axillae, collum, & caput perfundendum. Caeterum in hoc uulnere largius sanguis mittendus est, & uictus tenuior adhibendus, quàm in neruo per directum inciso. Quòd si conuulsio iam superuenerit, & nulla conuenientium medicamentorum ui remittatur, reliquae fibrae quae integrae remanserant, praecidi debent. Si enim totus neruus praecisus sit, nullum quidem praeterea (ut Galenus inquit) conuulsionis periculum sequetur, debilis tamen particula manebit. Verùm laesio quàm mors potius optanda. n Hoc pacto quibusdam in priore infernaque femoris parte, per transuersum percussis, reliquum tendinis amputauit Galenus, ut tuta illi esset curatio. Porrò si transuersa haec diuisio, tam insigniter alta in musculo facta sit, ut deligatura nihil prodesse possit, non dubitabis musculi distantes inuicem partes (praesertim si uulnus recens fuerit) suturis altioribus contrahere, cura tamen semper adhibita, ne ab acu neruus uel tendo compungatur. Carnosa nanque ipsa musculorum pars, dum acu suitur, periculo uacat. Nerui uerò aut tendines, non mediocri periculo consuuntur. Horum quidem omnium Galenus nobis author fuit lib. tertio de com "posit. medica. secundum genera, ad hunc modum scribens: Contemplatus (in "quit) gladiatorem quendam ex his quos equites nominant, transuersam diuisio"nem in priore ac inferiore femoris parte habentem, eamque satis altam: tum uul"neris labrum intuitus, sursum alterum reuulsum, infra alterum quasi ad patel"lam detractum, non dubitaui distantes inuicem musculorum partes, suturis con"trahere curatione illa, quae Graecè à latitudine κατὰ πλάτος dicitur, neglecta. Ita„que ueritus tendines ipsis consuere, denudatis prius illis, sic altioribus suturis u„ sus sum, haud ignarus carnosam ipsam musculorum partem periculo uacare: tendines uerò non item, quanquam hoc nullum ex praeceptoribus facientem uiderim.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
