# De chirurgia 87.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 87.9 to 87.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/87.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/87.9

Has autem suturas in eiusmodi uulnere, ideò non superficie tenus, sed altius mo liri conuenit, ne quae imo sunt, inconglutinata dehiscat. Reliqua uerò quae ad uul neris curationem attinent, hîc quoque sunt eadem, etiamsi totus neruus praeci sus sit. In solo itaque per transuersum accepto uulnere, eodemque insigniter alto, cum deligatura nihil prodesse potest, ex sola sutura curatio absoluitur. Etenim in uulneribus iuxta membri longitudinem factis, deligatura uulnerati musculi partibus inuicem contrahendis sufficit Galeno. Caeterùm sutura decenter facta, biduo consutum uulnus fouendum erit rosaceo, in quo lumbrici terrestres prius decocti fuerint, ac suprà puluis aliquis qui suturam contineat aspergendus erit, cui parem ipsorum lumbricorum desiccatorum, & contritorum portionem, si lubet, adijcies. Quidam enim memoriae prodiderunt, eiusmodi terrae intestina contrita, neruisque diuisis imposita, protinus mirum in modum prodes se, ut libro simplicium undecimo Galenus refert. Sunt qui & centaurium arefactum & contritum etiam inspergunt. Medicamen enim est admodum desiccatorium, mordacitatis expers, quodque si glutinatorijs & desiccatorijs miscetur, ulcera maligna, & cacoethe sanare creditur. Quin et ipsius herbae recentis illitu, ma gna ulcera glutinantur: uetusta quoque, & quae ad cicatricem aegrè perducuntur, eodem modo utentibus, cicatrice obducuntur Galeno libro septimo de simpli cium medicamentorum facultatibus. Refert Dioscorides, & quodam in loco Auicenna, quòd carnes minutim incisae coalescunt, si cum centaurio maiori de coquantur. Eidem quoque centaurij maioris radix recens, aut arida antè madefacta, uulnera conglutinat & coniungit. Sed iam tempestiuum est, ut de nudato neruo dicamus. Nerui caesim vulnerati & nudati curatio. IVdato neruo, omnis curationis consilium huc tibi dirigendum est, ut mini ma cum rosione sicces. Proinde si neruus non punctim, sed planè caesim uulneratus fuerit, cute etiam quae interueniebat, diuisa, adeò ut nudus appareat, nul lum iam suprà commemoratorum medicamentorum, quae ex cuphorbio ac similiter acribus, emplastri specie fiunt, applicabis. Nudatus nanque uehementem ipso rum uim ferre nequit, ita ut cum interposita cutis erat, tulit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
