# De chirurgia 88-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/88-2

Cap. XIIII. RADITA uulnerùm carnosę substantiae, uenarum, arteriarum, & ner uosarum partium curandi ratione, nunc de uulneribus ossium nobis agendum superest. Caeterum tametsi omnis continuitatis seu unitio nis solutio in osse Galeno sexto methodi medendi, & passim alibi Graecè proprio nomine catagma (quod Latinis est fractura) dicatur, recentiores tamen tum medici tum chirurgi, fracturam uocare consueuerunt, solam eam ossis diuisionem, quae sine incisione à uiolentia quadam, ut ruptura extrinsecus acci dente sit, de qua in sequentibus latius dicetur. Vulnus uerò ossis appellare solent praecisionem ense, aut quopiam alio simili incidente, uel in profundum penetrante factam, de qua in praesentiarum dicere statuimus. Huiusmodi autem praeciso quandoque (ut nunc loquuntur) est totalis, quandoque partialis. Caeterùm cum os ipsum uulnerari non possit, quin caro & uenae & aliae superiacentes particulae etiam uulnerentur, saepenumero ex ossium uulnere, pessima quae dam symptomata excitantur. Nempe profusio sanguinis, dolor uehemens, con uulsio & syncope: à quibus & agendorum etiam indicationes sumendae sunt, Porrò cum notae uulnerum ossium, sensu sint satis conspicuae, his prętermissis iu dicia seu praesagia subijciemus, quae tam ab ipsis ueteribus quàm recentioribus, scriptis mandata sunt. Itaque iudicat Galenus libro artis medicinalis, & rursum tertio & sexto metho di medendi, quod ossis soluta semel partium continuitas nunquam postea adamussim & per se instaurari potest: praesertim uerò in iuuenibus & adolescentibus & uiris, multoque minus adhuc in senibus. Potest nanque os illud tantum unitionem per se & sine alterius ope recipere atque in idem adamussim coalescere, quod abundè molle est, cuiusmodi conspicitur in puerulis. Alterius tamen ope, ut substantiae cuiusdam interuentu, ceu glutino quodam, ossa ipsa quantunuis etiam dura siccaque sint, concrescunt glutinanturue. Vocant autem glutinum hoc, seu substantiam illam interuenientem, cuius beneficio separatae ossis particulae secum agglutinantur colliganturque, Graeco uocabulo poron sarcoidem, id est, callum carnosum. Huius prognostici ratio superius adducta est, ubi de iudicijs uulnerum in uniuersum agebatur. Hippocratis oraculum est libro septimo Aphorismorum, casum prauum esse, osse nudato, carnem circunstantem uideri ab erysipelate apprehensam. In ossis (in quit) exutione, hoc est, nudatione, erysipelas, malum. Sed hic casus (ut Galenu ait in commentario) ossibus ita patientibus rarò superuenit. Adhaec, frigidum nudatis ossibus, eiusdem Hippocratis testimonio, est infe stissimum: partes enim sunt exangues, ac natura sua frigidiores. Quaecunque au tem tales in animalibus partes sunt, citius ac magis à frigido offenduntur, ut libro quinto Aphorismorum Galenus annotauit, commentario decimo octauo. Si magna ossa, ueluti est os, quod propriè brachium & humerus dicitur, uulgò autem os adiutorij, & utrunque focile, siue os tibię, majus inquam, & minus (illud Si neruus con tusus est, cutis uero nequaquam. Si neruus totus sit pręcisus. Fractura quid. Vulnus ossis. Ex ossium uulnere praua ob oriuntur sym ptomata, IVDICIA Puerorum ossa diuisa, per se coalescunt. Erysipelas in ossis nudatio ne malum. Nudata ossa à

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
