# De chirurgia 89.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 89.13 to 89.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/89.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/89.13

Vulnus uerò extrinsecus stupis contegendum est, & fascia deligandum quae singulis curationibus solui debebunt, cum aliae supradictae fasciae maneant: deinde uulnus detergi, exsiccari, & more aliorum ulcerum curari debebit. Quòd au„ tem (inquit Galenus) neotericis inuentum est glossocomion, quo maximè tem "pore gignendi calli utimur, laudandum id quidem, quantum aliud quiduis ei„usmodi machinarum, ducimus. Porrò quod ad quartam intentionem attinet, quo tempore callus gignitur, Quartus scopus. nutriendum corpus est cibis boni succi, & qui multum nutriant, ex quibus pro uenire succus soleat, non solum bonus sed etiam tenax, ex quo fieri callum maximè expedit: de quo plura in sermone de fracturis. De duritie autem quae diuor tium continui sequitur in fractura, quam Graeci catagma uocant, fusius etiam Lib. 4. alibi dicetur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
