# De chirurgia 89.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 89.5 to 89.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/89.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/89.5

Quod si is per affectarum partium siccitatem (ut paulò antè diximus) perfici non possit, restat alter, ut alterius scilicet cuiusdam interuentu dissiden „ tes ossis uulnerati partes glutinentur. Vt autem finem hunc secundum possis asse qui, quatuor alij scopi tibi proponuntur obseruandi, & suo ordine exequendi. Primus est, ut ijs quae infixa sunt, & ossium frustulis (si quae sint) exemptis, par tes inuicem distantes, in unum adducantur, & ut commissae iam seu coniunctae maneant, uulnus in carne acceptum, suturis altioribus ac ualidioribus contrahendum est. Secundus est, ut praesidia quibus huic affectui ritè mederi possis, prudenter deligas. Tertius, ut deligaturae modus decens adhibeatur. Nempe talis, ut commodè uulnus tractari ac curari possit, citra omnimodam eius ipsius deligaturae remissionem & ademptionem. Quartus, ut postquam à phlegmone iam tuta esse uidebitur laborans particu la, uictus poro gignendo aptissimus instituatur. Caeterum quomodo primus scopus attingi possit, iam in sermone uniuersali de uulneribus superius dictum est. Quòd autem eiusmodi suturę in carnosis par tibus factae, in proposito affectu sint ex usu, hinc manifestum euadit, quoniam disiunctas uulneris partes in unum adducunt, adductas uerò coniunctasque haud amplius dissidere patiuntur, ac praeter haec partis substantiam tuentur. Vices enim deligaturae & ferularum tenent prohibentque ne circumfluus aër plagam temerè subintret, & os ipsum alteret ipsique noxam inferat, quod magnoperè uitan dum est. Atque haec omnia in proprosito casu sunt utilissima. Permittendum igitur, ut uulnus mox carne impleatur atque caro ipsa medicamentis exiccatoria facultate praeditis, ita obduranda est, ut tandem callosa fiat, & porus gignatur. Itaque si aliquid ex ipsius ossis substantia deperierit, eiusmodi cauitas ad unguem impleri non potest, sed insanabilis remanebit, ut libro tertio methodi medendi Galenus nobis est author. Secundum autem scopum hoc modo assequeris. Sutura decenter facta, turunSecundus scopus. dam in locum uulneris decliuiorem imponito, ut per hoc emissarium ossis frustula (si adsint) uel sanies aut purulenta colluuies educi & expurgari possint. Sed & puluerem suturarum (ut uocant) conseruatiuum superponito, quem primis die bus cum oui candido liquore remiscebis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
