Latin
89.9 to 89.12
Conrad Gessner, De chirurgia 89.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Postea uerò agglutinatorium commune ex puluere illo quo omnes passim utuntur terebinthinae permistum ita, ut in unum corpus coeant, superaccomodato, uel aliquod aliud simile ex ijs quę incar natiua uocant, prout res expostulabit. Ergo turundulam melle rosaceo, quod puluerem glutinatorium ex myrrha exceperit, illitam, indito. Myrrha enim Aui Myrrha cennę, carne nudata ossa uestit &operit. Itaque si os exutum nudatumue appareat, praedicto puluere, &linamentis ex optimis pannorum lacinijs confectis, ipsum aperito munitoue. Deinde emplastrum uel stupas, aut pannos lineos uino calente delibutos, super applicato. Caeterùm tertius scopus in curando ossium uulnere propositus, ita absolueTertius scopus. tur. Cum os totum praecisum est, facta in primis (ut dictum est) sutura, totum mem brum ut Razes praecepit, excepto uulnere, duplici panno obuoluito. Pannos autem eiusmodi, primis quidem diebus oui albore, sequentibus uerò uino calido, tum austero, tum nigro, imbuito. Et fascia longa ac lata iuxta membri magni tudinem &figuram deligato. Ea enim longitudine &latitudine fascia ipsa esse debet, quam uulneratae partis conformatio desyderat. Vt autem conueniens sit ei Deligaturę modus in uul usmodi deligatura, eius principium iuxta finem laborantis particulae incipiat. Ab nerato osse. hinc facta ad superiorem partem circumuolutione, ubi propè uulnus uentum erit, fasciam ex aduerso plagae citcunducito, atque eam uersus corpus non comprehenso uulnere, quousque satis erit, dispensato. Mox fasciam uertendo, eam supernè deorsum ducito. Atque ubi iam ad locum uulneris eam deduxeris, in partem uulneri oppositam, supra priorem aliam circumuolutionem, circunductus inijcito, eosque ita dispensato, ut ibi unde initium accepit, deligatura terminetur, &uulnus minimè coopertum remaneat. Porrò fasciae sic reuolutae extrema acu ibidem erunt assuenda. Deindè ferulae duae uel tres (si uulnus in artubus acceptum est) leues ac politae, membri laesi figurae ac magnitudini accommodae inijcientur, quae laesam partem ita fulcient, ut uulnus minimè contegant. Has autem fascia deligabis, nec prius solues quàm uulnus percuratum fuerit: nisi tamen dolor, uel eo loci excitatus pruritus, aut inflammatio nos ad id compellat. Quibus quidem symptomatis modo, quo in sermone uniuersali diximus, succurrendum erit.