Latin
CATALOGVS LIBRORVM
Conrad Gessner, De chirurgia 9
Unproofread scanNot analysed yet
TINIONVMOIII RVRGICARVM IOANNIS TAGAVLTII Medici, De tumoribus praeter naturam, in uniuersum, LIBER PRIMVS. Quid sit tumor praeter naturam, qui vulgò generali nomine apostema dicitur, &multiplicis Cap. I. eiusdem definitionis examinatio. VMORES OMNES QVI PRAETER NAturam consistunt, recentiores tum medici, tum chirurgi, atque etiam uulgus ipsum, sub nomine apostematis comprehenderunt. Cum tamen ἀπόστημα Galeno, &Graecis omnibus, una sit species tumorum praeter naturam incidentium, quam Latini appositè abscessum nominauerunt, &iuniorum turba, accepto ab Auicennae interprete uocabulo, exituram, de qua in sequentibus fusius, atque accuratius dicetur. Sed &apostema nonnunquam speciem, seu differentiam faciunt tumoris praeter naturam, cùm scilicet ipsum diuersum faciunt ab exitura quam uocant, &pustulis, de quibus etiam suo loco copiosius disseremus. Nomine enim apostematis gregarij isti medici, ac chirurgi, ferè eos tumores passim intelligunt, qui &in magnam satis molem attolluntur, &ex humorum (ut loquuntur) naturalium influxu procreantur, atque ideo etiam uera apostemata uocant. Itaque cùm apostema generis nomen est, omnes pręter naturam tumores sub se complectens, Auicennę, &eius sequacibus ita communiter definitur. Apostema, est aegritudo composita ex triplici genere morborum, in unam magnitudinem aggregatorum. Quam definitionem essentialem esse contendunt. Quippe quae genere constet, &differentia, naturamque ipsius definiti sufficienter explicet. Por rò, generis definiti locum in ea obtinet aegritudinis uocabulum. Reliqua uerò apposita sunt ad differentiam aliorum morborum, qui in compositione, seu con structione instrumentorum contingunt, quorum differentias Galenus recenset libro primo de morbo, &symptomate. Tria autem illa morborum genera, quae in tumore hoc praeter naturam, apostemate uulgò nuncupato, reperiuntur, unius morbi essentiam constituentia, sunt, intemperies, quam, &malam complexio nem appellant: incommoderatio, quae etiam mala compositio dicitur: &continui, seu continuitatis, aut unitatis solutio: Graijs autem uocibus dicuntur δυσκρασία, ἀμετρία, καὶ συνεχείας λύσις. Caeterùm alias multas apostematis uulgariter dicti descriptiones afferunt, uerius quàm definitiones, quę neque cum ipso definito conuertuntur, neque eius naturam satis explicant, aut eius essentiam sufficienter constituunt: proinde &accidentales eas uocant. Cuiusmodi est haec, ex initio libri de tumoribus praeter naturam à Galeno conscripti, ab eis desumpta, apostema seu tumor pręter naturam unum aliquid eorum est, quae corporibus accidunt, partem quam occupat, secundum omnem dimensionem, distendens. Quae descriptio ex ijs Galeni uerbis decerpta est: ἐν τὶ τῶν συμβεβηκότων τοῖς σάμασιν ὑπάρχει, τὸ δηλούμενον πράγμα πρὸς τῆς ὅγκου φωνῆς. τὴν γὰρ εἰς μῆκος, καὶ πλατος, καὶ βάθος διάστασιν οὕτως ὀνομάζουσιν ἔλληνες. Hoc est: quod tumoris uocabulo significatur, id "eorum quae corpori accidunt, unum esse constat. Sic enim distensionem in lon"gum, latum, &profundum, nominant: uel si ita dixeris, apostema, incrementum „est, naturalem statum excedens. Item &quae sequitur, ex lib. 13. Therapeutice "methodi deprompta. Apostema tumor est, in quo partes à naturali habitu in ed b Dog ἀπόστημα Abscessus. Apostematis definitio uul garis Definitionis examinatio. Tria morbo ruin genera, tuinoris praeter natura essentiam constituentia. Definitiones accidentales. Lib. 13. Therapeu