Latin
92.1 to 92.4
Conrad Gessner, De chirurgia 92.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. LCERVM differentiae sumuntur quibusdam à tribus potissimum: nempe à causis ea excitantibus membris &accidentibus, seu dispositionibus cum eis complicatis. Alij uerò breuitati studentes eas à duobus duntaxat desumunt, utpote à causis &symptomatis, atque etiam affe ctibus ipsis, quibus complicantur: ea quidem quae à membris siue laborantibus par ticulis sumuntur discrimina, omnino praetereuntes: quippe quae ad particularem, non autem ad uniuersalem de ulceribus tractationem pertineant. Adde quòd &in tractatu de fistula, id est, sinu qui occalluit, de ijs obiter agetur. Dicemus tamen hîc &de ijs nonnihil. Differentiae quae à causis sumuntur, saltem communiores, &magis propriae, hae communiter solent à chirurgis assignari: ulcus uirulentu &corrosiuum, siue comedens: ulcus sordidum, rhyparon Graeci uocant: &putridum siue putrefactum, quod Gręci sepedona appellant: ulcus cauernosum &profundum, ulcus fistulosum, ulcus cancerosum. Differentiae autem quae ab accidentibus, siue symptomatis &affectibus, quibus ipsa ulcera complicantur, ferè communes atque aequiuocae sunt, &ipsis uulneribus. Primò tamen &magis proprie (ut recentibus placet chirurgis) de ulceribus, quàm de uulneribus dicuntur. Hę autem sunt: ulcus cum intemperie, quod Graecè dyscratum uocant: ulcus cruci ans, siue dolorosum: ulcus cum tumore aliquo praeter naturam, quod apostema tosum nominant: ulcus contusum: ulcus supercrescens cum carne molli &superflua, ὑπερσαρκὸν Graeci appellant, Auicennae interpres carnem additam super uul nera: ulcus durum simul &tenebrosum: ulcus cancerosum &gangraenosum, ul cus cauum, ulcus cariosum, id est, cum osse corrupto: ulcus cum uaricibus, ulcus cacoethes, id est, malignum &aegrè sanabile, atque id genus alia. Caeterùm multae ex suprà commemoratis differentijs, uerae ulcerum differentiae non censentur Galeno sed aliorum affectuum cum ulcere complexiones, cuiusmodi sunt ulcus cance rosum, gangraenosum, supercrescens, putrefactum, cauum, &cum tumore aliquo, ut ulcus phlegmonôdes, erysipelatodes. Putredo nanque, gangraena, phlegmone, erysipelas, cancer &reliqua id genus, ex morborum sunt genere: nempe affectus praeter naturam, actionem uitiantes, qui seorsum ac per se consistere possunt. Quod enim consistere seorsum, &per se potest, id nullius unquam (inquit Galenus) alterius fuerit differentia.