# De chirurgia 92.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 92.1 to 92.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/92.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/92.1

RVRGICARVM IOANNIS TAGAVLTII Doctoris Medici, de ulceribus in uniuersum: LIBER TERTIVS. Quid sit vlcus vulgò apud chirurgos, & eius definitionis interpretatio. Cap. I. IXIMVS LIBRO SVPERIORE DE CRVentis uulneribus, seu de ea continui solutione, quae in car nosa parte ex uulnerando recens facta est, ac relicta. Nunc transeundum ad id unionis etiamnum in carnosa ac mol li substantia factum diuortium, quod nec recens est, nec cruentum: sed iam inueteratum, & in quo una uel plures consistunt dispositiones, quae unionem uel consolidatio nem remorantur, atque impediunt: ex quibus saniosa & Vicus quid uo puruienta quaedam colluuies putredoque excitatur. Vocant autem uulgares mecetur chirurdici & chirurgi tale unionis diuortium, seu continui solutionem, communiter gis uulgaribus ulcus. Quanquam uulnus & ulcus ferè passim apud probatos authores pro re eadem sumantur: nempe pro dissolutione unionis in parte carnosa. Quae siue re cens sit, siue antiqua (quatenus saltem solutio tantum unitatis est) eandem sana Vulneris seu tionem (ut Galenus ait) semper desyderat. Cuius utique propositus finis unus est, ulceris finis. nempe unitio, uel agglutinatio, uel coitio, uel continuatio, quę eadem sunt. Ita que discrimen quòd à tempore sumitur, nihil planè proprium indicat Galeno. Nam recens (inquit) uetusue ulcus nihil indicat. Quanquam indicare uidetur nonnullis, sed hi seipsos fallunt. Non ab re tamen factum putauimus, si recentium ac uulgarium medicae ac chirurgicae familiae scriptorum morem iam ab omnibus receptum sequuti, discrimen inter uulnus (quam & plagam uocant) & ulcus posuerimus. Vicus quidem cum ipsis appellantes continui solutionem in vlceris definitio substantia carnosa & molli, in qua una uel plures consistunt dispositiones, unitionem seu agglutinationem fieri impedientes, ex quibus sanies & purulenta Vicus quid quaedam colluuies ac putrilago excitatur. Apud interpretem autem Auicennę Auicennae. ulcus ita breuiter definitur: Solutio continuitatis in carne, quando iam contiDefinitionis net saniem & pus, nominatur ulcus. Caeterum in hac ulceris definitione, solu ulceris exami tio continuitatis, locum generis obtinet, cuius species libro superiore de uulne natio. ribus abundè recensuimus. Reliquae uerò definitionis particulae pro differentia appositae sunt. In substantia quidem carnosa, siue in carnosis & mollibus particulis ad discrimen corruptionis ossium, quae propriè ulcus non est, sed caries & corruptela, quae teredon Graecè dicitur. Quae autem subnectuntur, ad differentiam uulnerum addita sunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
