Latin
92.10 to 92.13
Conrad Gessner, De chirurgia 92.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
tio generationis. A situ in parte affecta, ut ulcus in conspectu siue euidenter apparens, ulcus intu Situs. conditum siue non apparens, idque in toto uel in parte: item ulcus in principio musculi, ulcus in fine musculi, ulcus in medio musculi. Caeterum quae ex loco af Locus affect. fecto sumuntur ulcerum differentiae (si tamen differentiae censendae sunt) non utique, ut Galenus inquit, à propria ipsorum natura, ut praecedentes desumuntur. Loci autem in quibus consistunt ulcera, sunt partes similares &organicae. Igitur si à locis in quibus est ulcus, differentias censeas, hoc modo fiet diuisio, ul ceris à loco affecto ulcus in parte similari, ulcus in parte organica siue instrumen taria. Rursus ulceris differentias à parte similari affecta, hoc pacto diuides: ulcus in uena, ulcus in arteria, ulcus in cute, ulcus in musculo. Censetur enim musculus &pars similaris, saltem ad sensum. Differentiae uerò à parte organica affecta eiusmodi sunt, ulcus auris, ulcus in faucibus, ulcus in aspera arteria, ulcus pulmonis, ulcus pectoris, ulcus in pene, ulcus in sede, &sic discurrendo per singulas corporis partes, quas instrumentarias uocamus. Atque haec complexa &absolu ta est simplicis soliusque ulceris, &cui nullus alius adiunctus sit affectus, in suas differentias diuisio, quae à propria ipsius natura sumitur. Quòd si affectus aliquis seu dispositio, quae seorsum (ut diximus) &per se consistere possit, ut phlegmone, gangraena, putredo, ulceri adiungatur, ab eo (ut suprà diximus) sumi non pos Non esse de ne sunt ulceris differentiae, saltem uerè &propriè dictae. Verum enim uerò quoniam minibus conab ipso etiam Galeno locis sexcentis dictu est, non oportere de nominibus con tendendum. tendere, si quis putrescens ulcus, &quod exeditur, &quod gangraena, &quod crysipelate affligitur, &cancerosum, &sinuosum, &cariosum, &cacoëthes, &dolens, &indolens, atque id genus alia, ulcerum differentias nominauerit, non erit cum eo contendendum, modò rectam illis curationem adhibeat. Vocabunturque ulcerum differentiae, sumptae ab eo cum quo complicantur. Nempe differentiae à complexu cum morbo, differentiae à complexu cum symptomate, differentiae à complexu cum sua causa, &si quae sint aliae.