# De chirurgia 92.6-10

Conrad Gessner, De chirurgia, 92.6 to 92.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/92.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/92.6

Vulnus enim recens & cruentum, quatenus saltem uulnus est, & quantum nominis ratio indicat, solutio est continui, simplex ac per se consistens, hoc est, nulli alteri affectui, aut praecedenti, aut sequenti coniuncta, qui eius curationem, nempe agglutinationem (quam solùm desyderat. Viceris nomiremoretur & impediat. Viceris uerò nomine communiter in chirurgia eam une quid intelnionis seu continui dissolutionem statim inaudimus, quę non simplex sit ut uul ligatur in chirurgia. nus: sed quę alijs dispositionibus, eius curationem impedientibus, seorsumque ac per se nonnunquam consistere ualentibus, complexa semper atque annexa repeVicus quo à riatur, ut in differentiarum enumeratione clarius innotescet. Quo fit, ut uulnus uulnere diffegeneraliter, si ad ulcus conferatur, simplicis ac minimè compositi affectus ratio rat. nem obtineat: ulcus uerò (quo de hic agimus) compositus semper affectus intel ligatur. Non imus tamen inficias, quin & uulnera proprijs quibusdam dispositionibus quae necessario illis accidunt, complicari possint: ut uerbi gratiâ, magnitudini & paruitati, rectitudini & obliquitati, ęqualitati & inaequalitati, profunditati & residentiae in summo, & ita de alijs quae uulnerum discrimina siue differentias constituunt: generalem tamen uulnerum, quatenus uulnera sunt, cura tionem parum aut nihil euariant, ut suprà in tractatu de uulneribus diximus. Ita que uulnus magnum & paruum, rectum & obliquum, aequale & inaequale, in sum mo residens & in profundo penetrans, longum item & breue, recens & inueteratum, uerae ac propriae sunt simplicis soliusque uulneris, & cui nullus alius adiun ctus sit affectus, differentiae: sicut etiam & ulceris, quod solum consistit, ut in sequenti capite dicemus. Porrò in definitione ulceris ex Auicenna superius addu cta, per saniem & putredinem, sordities, squammae & crustae (quas Graeci escharas uocant) etiam inaudiuntur, quae in ipsis ulceribus contingere possunt. Itaque Auicenna, & qui eum sequuti sunt, uulnus & plagam uocant, ubi nondum est pus: ulcus uero, ubi iam pus adest. In qua sententia fuisse quoque uidetur Cor. Cels. Latinus ferè Hippocr. lib. 5. suae medicinae, ubi recentem & cruentam adhuc plagam uulnus appellat: ulcus uerò, cum iam uetustas occupauit siue extrinsecus quidem per uulnera inciderit, siue intrinsecus corrupta aliqua corporum parte nascatur. Quid autem sit sanies, quid pus, quid sordes, postea dicetur. De differentijs vlcerum, & à quibus sumantur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
