# De chirurgia 93.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 93.13 to 93.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/93.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/93.13

Neque enim à solo calore praeter naturam, neque à solo calore in genito, & secundum naturam, planè uincente, fit suppuratio seu puris generatio, sed mistus quodammodo ex utrisque est calor inflammationis, quę dum ad suppurationem connectitur, dolores, extenta simul ac calefacta praeter naturam inflammata particula: & febres principio, id est, corde concalefacto, excitantur. Atque haec duo quidem contingunt ex quadam ueluti ebullitione atque exustione sanguinis, qui ubi ex toto exustus fuerit, residuum eius fit pus, quemadmodum & lignorum exustione cinis, ut Galenus testatum reliquit in commentario huius aphorismi Hippocratis: Dum pus conficitur, &c. Ex ijs igitur manifestum

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
