# De chirurgia 93

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/93

Itaque in eis consilium chirurgorum est, ut cauterio figura illa orbicularis aboleatur, & lineae modo (quantum saltem fieri poterit) in rectum diducantur. Artuum ulcera, Aliud. Artuum siue extremarum partium ulcera, ut pedum aut manuum, saepenume ro phlegmonas, aut alios eiusmodi praeter naturam tumores in adenosis partibus seu glandulis (quas Graeci adenas uocant) accersunt atque excitant, presertim uerò ubi corpus plethora laborat. Hae enim partes, quoniam imbecillae sunt & rarae, facilè tentantur fluxionibus. Sic igitur fit, ut & propter ulcus quod in manus aut pedis digito sit, eiusmodi glandulae in inguinibus & alis, tum intumescant tum phlegmone occupentur, cum defluentem ad ultimos artus sanguinem, aut alios quosuis humores priores acceperint, & exceptos ob eam quam habent la xitatem & raritatem retinuerint. Quinetiam in collo & secus aures saepenumere Colli & capitis ulcera glandulae his quibus in collo, capite, uel aliqua uicina parte ulcus est natum, intu mescunt. Nominant autem (inquit Galenus) ipsos adenas cum sic intumuerint Bubones. bubones. Si auxilia pro Aliud. Cum medicamenta ulceribus adhibita conferunt, aut saltem nihil nofuerint aut no cent, argumentum est ea ritè ac decenter administrata esse. Cum uerò noxae alicuerint. quid afferunt, & ulcus humidius reddunt aut siccius, calidius aut frigidius, indi cium est, ea non esse praesenti morbo idonea. Eruntque magis desiccantia aut humectantia, calidiora aut frigidiora, prout res postulabit, deinceps admouenda. Quod si ex admotis ulcus etiam mollius redditur, astrictoria statim erunt adijcienda. Cęterùm si ulcus eroditur, & profundius efficitur, sedulò aduertendum Si ulcus erodatur. est, num id ex acrium succorum uitio, & ulceris malignitate accidat, an ex facu tate medicamentorum (quae admouentur) plusquam oportet detergentium. Hęc Nota. enim ulceratam particulam arrodendo, multam saniem procreant, & ulcus humidius reddunt. Quò fit ut imperitos chirurgos atque improuidos saepenumero falli contingat, qui dum putant ulceris cacoethia, id est, malignitate, eiusmodi saniosam colluuiem, seu (ut ipsi loquuntur) uirulentiam atque superfluam humidita tem prouenire: quae adhuc efficacius detergunt, properant admouere, atque ita profundius & magis cauum ulcus, imò uero & calidius, ac etiam interdum phle gmonôdes efficiunt. Hinc erosionis ac mordicationis sensum laborantes persentiscunt. Sed haec non minus ad curandi rationem pertinere uidentur, quàm ad signa prognostica, de quibus nunc agimus. Porrò inter caetera quae magis Ventus meriofficiunt ulceribus, uentus est (ut Guido à Cauliaco annotauit) meridionalis, at dionalis offique ambientis humiditas caliditati adiuncta. Haec enim ulceribus putredinem cit ulceribus. inuehunt: siquidem quae putrefiunt omnia, ex calido & humido sic afficiuntur. Hinc fit (inquit) ut tibiarum ulcera Auinione, aegrius ac difficilius multo curentur, quàm Parisijs. Contrà uerò accidit in capitis uulneribus. Caeterùm quemadmodum plurima uulnerum iudicia, ulceribus etiam communia sunt, ita & ulcerum, de quibus modò disserimus, iudicia permulta uulneribus adaptari possunt. Quocirca quae in iudicijs uulnerum dicta sunt, ulceribus conuenientia, huc reuocanda erunt. De curatione vlcerum in vniuersum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
