Latin
Cap. III
Conrad Gessner, De chirurgia 94-2
Unproofread scanNot analysed yet
euadit, quid sit pus, quomodo generetur, quae sit eius causa efficiens &materia, Nunc quid sit uirus seu uirulentia, &sordes apud chirurgos, paucis aperiamus. Virus ergo illis seu uirulentia est superfluitas subtilis, ex abundantia humorum aquosorum generata. Quae (inquit Guido) duplex est, calida &frigida, serosa &ru bicunda. Sordes autem eidem, est superfluitas quaedam crassior, ex humoribus crassiorem substantiam habentibus procreata, quę quidem est triplex: quędam enim (inquit) est spissa, inaequalis, coagulata &alba: quaedam uerò nigra, &alia uelut fex, cinericea. Porrò quod illi uirus appellant, Galeno Graecè ιχὼρ, Latinis sanies dicitur. Est autem sanies siue uirus (ut uerbo uno dicatur) tenuius illud excrementum in ulceribus, quod ea humida reddit: sicuti sordes crassum, quod ulcus rhyparon, id est, sordidum efficit. Quemadmodum enim (ut Galenus inquit) omnem qualitatis alimenti muta tionem, alterum crassius, alterum tenuius excrementum sequitur, ita &in ulceribus, praesertim cauis, duplex excrementum prouenire solet: nempe tenuius, quod Latinè sanies, Graecè ἰκὼς appellatur, &crassius quod sordes dicitur. Ac ex tenui quidem excremento ulcus humidum redditur, ex crasso sordidum. Quò fit, ut ulcus ipsum duplicibus egeat medicamentis, utique ut humidum est, siccantibus: ut sordidum ijs quae expurgant. Sed haec alterius sunt contemplationis. Caeterùm mediam quodammodo substantiam sortitur pus, inter tenuem &crassam, si saltem laudabile atque optimum est. Optimum autem est (ut scribit Hippocrates) si album, leue, aequale ac quàm minimè foetidum sit. At illud malum est Celso, quod multum tenue dilutumque apparet, magisque si ab initio tale est: itemque si colore sero simile, si pallidum, si liuidum, si feculentum est. Praeter haec si masè olet. Porrò genus quoddam puris est apud eundem Cornelium Cel sum, Graeca dictione ἐλαιῶδες appellatum, quod in magnis (inquit) ulceribus sanescentibus apparet, tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile. Sanies autem mala est, multa, nimis tenuis, liuida, aut pallida, aut nigra, aut glutinosa, aut mali odoris, aut quae &ipsum ulcus &iunctam ei cutem erodit. Melior non multa, modicè crassa, subrubicunda, aut subalbida. Itaque spes sanationis in his ulceribus maior est, ex quibus melioris generis quaeque praedictorum proueniunt. Sicuti &eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Eam ob rem, bonitatis atque malitiae notae, in horum singulis diligenter à chirurgo perpendendae sunt, ut &deprehendere &pronunciare possit, quae ulcera insanabilia sint, quaeue facilem aut difficilem curationem habeant. Quae res non parui sanè est momenti, ut chi rurgus ipse, &se alijs admirabilem praestet, &calumniam deuitet. Atque haec de pure, sanie ac sorde dicta sufficiant. Nunc autem dicendorum ordo postulat, ut ulcerum signa, ac etiam iudicia subijciamus. Notae siue signa, quibus vlterum differentiae dignoscuntur, ex eorum definitionibus petita.